Letter #2998
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-09-20
received Graudenz (Grudziądz), 1546-09-29 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, Domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Bona, Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Gratae nobis fuerunt litterae Vestrae Paternitatis, quae nos tandem de certa pace Franciae Angliaeque regum certiores reddiderunt. Faxit Dominus Deus, ut itidem et bella haec Germanica bono exitu finiantur et haereses tollantur, et vires ac potentia Christianorum, quae per civilia ista bella atteritur et in viscera sua conversa est, in inimicos Christianae fidei vertatur.
Et de bellis quidem istis Germanicis multa quidem, verum falsa ac vana huc nuntiantur et in singulos fere dies commutantur iuxta varietatem affectuum, quisque enim partem suam victricem esse cupit et scribit. Ceterum, si quid certi de iis ac aliis rebus externis Vestra Paternitas habebit, significare id nobis non praetermittat.
Quae vero commisit Vestra Paternitas Stanislao Gorski canonico nobis referre, ea ille nobis exposuit. Cui quid nos responderimus, id ille Vestrae Paternitati perscribet.
Quam salva[m] ac felicem valere optamus.
Cracoviae, die XX-a Septembris anno Domini MDXLVI.