Letter #2996
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-09-15
received Graudenz (Grudziądz), 1546-10-01 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, Domino Ioanni episcopo Varmiensi sincere nobis dilecto
Bona, Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, etc. domina
Reverendie in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Sokolowski de Wrancza spretis admonitionibus nostris uxorem suam male fovet, verberat et quasi captivam tenet, nec quemquam amicorum ad illam venire, nec cum illa colloqui permittit. Id quod ex fratribus huius mulieris germanis multum id dolenter ferentibus cognovimus, qui apud nos ac apud maiestatem regiam dolenter de nimia saevitia ipsius Sokolowski sunt questi. Maiestas regia et facti atrocitiate, et querela fratrum mulieris permota iussit, ut iidem fratres ad eandem sororem irent et eam inviserent. Quibus etiam maiestas sua adiunxit aulicum suum Biskupski, ut haec, quae dicuntur, si vera essent, videret et maiestatis suae nomine eidem Sokolowski diceret, ut uxorem suam coram maiestate regia primo quoque tempore personaliter statuat, aut fratribus germanis illam huc deducendam tradat.
Nos etiam litteras nostras eisdem fratribus ad ipsum Zokolowski hac de re dedimus. Vestram Paternitatem hortamur ac ab illa postulamus, ut eosdem fratres in hac re pro officio suo episcopali adiuvet et ipsum Sokolowski adducat, ut ipsam suam uxorem huc ad maiestatem regiam ac ad nos mittat, nos enim cum sacra maiestate regia patrocinium huius mulieris suscepimus. Cum qua habemus nonnulla necessario colloqui et conferre. Rem nobis gratam faciet Vestra Paternitas. Quam bene valere optamus.
Cracoviae, die XV-o Septembris M-o D-o XLVI-o.