⌊Sokolowski de Wrancza⌋ spretis admonitionibus nostris ⌊uxorem⌋ suam male fovet, verberat et quasi captivam tenet, nec quemquam amicorum ad illam venire, nec cum illa colloqui permittit. Id quod ex fratribus huius ⌊mulieris⌋ germanis multum id dolenter ferentibus cognovimus, qui apud nos ac apud ⌊maiestatem regiam⌋ dolenter de nimia saevitia ipsius ⌊Sokolowski⌋ sunt questi. ⌊Maiestas regia⌋ et facti atrocitiate, et querela fratrum ⌊mulieris⌋ permota iussit, ut iidem fratres ad eandem sororem irent et eam inviserent. Quibus etiam ⌊maiestas sua⌋ adiunxit aulicum suum Biskupski, ut haec, quae dicuntur, si vera essent, videret et maiestatis suae nomine eidem ⌊Sokolowski⌋ diceret, ut ⌊uxorem⌋ suam coram maiestate regia primo quoque tempore personaliter statuat, aut fratribus germanis illam huc deducendam tradat.
Nos etiam litteras nostras eisdem fratribus ad ipsum ⌊Zokolowski⌋ hac de re dedimus. Vestram Paternitatem hortamur ac ab illa postulamus, ut eosdem fratres in hac re pro officio suo episcopali adiuvet et ipsum ⌊Sokolowski⌋ adducat, ut ipsam suam ⌊uxorem⌋ huc ad ⌊maiestatem regiam⌋ ac ad nos mittat, nos enim cum sacra maiestate regia patrocinium huius mulieris suscepimus. Cum ⌊qua⌋ habemus nonnulla necessario colloqui et conferre. Rem nobis gratam faciet Vestra Paternitas. Quam bene valere optamus.