» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2984

Sigismund II Augustus Jagiellon to Ioannes DANTISCUS
Vilnius, 1546-07-07
            received Rössel (Reszel), 1546-07-14

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, BCz, 1618, p. 87-90 (41-44)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi sincere nobis dilecto

Sigismundus Augustus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres

Reverendissime in Christo Pater sincere nobis dilecte.

Quae Paternitas Vestra cum consiliariis Prutenis de tempore mittendorum ad nos legatorum ex sententia nostra egerit, litterae nobis illius declararunt et equidem ratio haec commodior nobis in rem illorum esse videtur. Gedanenses vero quamvis eandem rationem sequi potuissent, tamen quia morae impatientes sunt, audiemus eos, quid velint, et quod honestum ac utile videbitur, faciemus. Vestra autem Paternitas in eo erga nos officio persistat, ut coepit, cupimus. Id, quod de illa nobis certo pollicemur.

Et bene valeat.

Vilnae, die VII mensis Iulii anno Domini M-o D-o XLVI-o.

Ex commissione serenissimae maiestatis regiae propria