» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2961

Maciej KALECKI of Mąkolin to Ioannes DANTISCUS
Vilnius, 1546-05-02
            received Marienburg (Malbork), 1546-05-14

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 705-708

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 1599, p. 708

Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino colendissimo

BCz, 1599, p. 705

Reverendissime et Excellentissime Antistes, domine colendissime.

Salutem et felicitatem ac sui humillimam commendationem.

Reddidit mihi non ita pridem litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae dominus Gregorius musicus. Quibus quod tantisper non responderim, det veniam, maiorem in modum rogo, nulla enim alia causa factum est, quam tabellarii inopia.

Paravi aditum ad sacram maiestatem regiam domino Gregorio, qui sacram illius maiestatem Vestrae Reverendissimae Dominationis nomine salutavit et litteras reddidit. Ex quibus sacra maiestas sua non vulgarem solet capere voluptatem, omnia enim consilia Vestrae Reverendissimae Dominationis illius voluntati cor superinscribed, in the hand of otherrr superinscribed, in the hand of otherrespondent, utpote qui omnia publica et privata negotia recto tramite transigi vellet etc.

Habeo Vestrae Reverendissimae Dominationi plurimas gratias, quod me humanissimis doctissimisque litteris invisere dignata(?) sit. Fuere mihi etiam gratissima numismata, quae memoriam illius mihi refricabunt atque utinam eam humanitatem et gratiam illi mereri possim, fidem certe ac officium boni servitoris, apud hunc omni genere virtutum ornatum principem in me requiri non patior.

Praeter optimam valetudinem principis nihil est reliquum, quod scribam. Heri venit huc illustrissimus dominus dux Prussiae, cui princeps ante ipsam urbem exivit obviam. Dux vero, reducto principe ad arcem, reversus est ad hospitium suum, quod apud Augustinum Morstinum habet. Quaeretur forte graviter se offensum fore proscriptione monetae suae e Regno inclito Poloniae, deinde laborabit, ut negotium finium regundorum cum hoc Magno Ducatu Lithuaniae anno superiore infectum ad optatum finem deducere posset. Reliqua scit written over ...... illegible...... illegiblett written over ... melius Paternitas Vestra.

Commendo me in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis. Qua me prosequi dignetur, maiorem in modum rogo valeatque felicissime.

Dat(ae) or Dat(um)Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um) Vilnae, die 2 mensis Maii anno Domini M-o D-o XLVI-o.

Deditissimus servitor Matthias a Mącolin canonicus subscripsit