Letter #2957
Eustathius KNOBELSDORF to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1546-04-28
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-04-29 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino ac patrono suo colendissimo et gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater ac Domine, domine colendissime.
Si cui parum spectata hactenus fuisset Reverendissimae Paternitatis Tuae insignis ac plusquam humana erga me animi propensio, dulcissimis Reverendissimae Paternitatis Tuae litteris cum ad me, tum vero ad venerabile capitulum, meo tamen nomine scriptis, effectum est, ut omnibus hominibus meridiana luce clarior redderetur. De qua dispeream, si non longe magis mihi gratulandum censeam, quam quod devinctus summa omnium voluntate Celsitudinis Tuae opera ad opimi beneficii praebendam pervenerim. Qua de re quod tam tarde scribo, quaeso, ne ingratitudini meae (vitio quo apud me quidem detestabilius nullum est) ascribatur, qui ita hactenus ab heredibus venerabilis domini Mauritii piae memoriae occupationibus variis distentus fui, ut respirandi vix esset facultas. Quibus abeuntibus illico me haec sacrosanctarum feriarum tempora exceperunt. Nunc porro una cum domino Achacio obeundum est visitandi munus hodieque itineri accingimur. Ob quod, ut laconicam hanc animi memoris refrictionem Reverendissima Celsitudo Tua aequi bonique consulat, vehementer oro. Dabo operam quam potero maximam, ne huius tui erga me beneficii memoriam ulla umquam tradat oblivio Deumque perpetuis precibus interpellare numquam desinam, ut Celsitudinis Tuae incolumitate mihi in hac nova dignitate frui quam diutissime liceat.
Quem diu Cui Celsitudinem Tuam commendo feliciter.
Data in Frauenborgk, 28 Aprilis anno Domini 1546.
Reverendissimae Celsitudinis Tuae deditissimus ex animo Eustathius a Knobelsdorf