Letter #2954
Johann HANNAU Jr to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1546-04-20
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-04-21 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Ioanni, Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et avunculo suo colendissimo.
Heylsberg
Reverendissime in Christo Pater, domine et avuncule observandissime. Praemissa servitiorum ac officiorum meorum in gratiam Celsitudinis Vestrae Reverendissimae humillima{m} commendatione{m}.
Non potuit non esse gratissimum, ornatissime Praesul, litterulas meas in commendatione Eustachii a Knobelsdorff tantum ponderis apud Celsitudinem Vestram Reverendissimam habuisse, praesertim ut non solum amanter et benigne petitioni meae responderit, verum etiam ipsas litteras propriis articulis descripserit, quod quidem magni muneris instar esse duxi, habeoque gratias immortales, quando referre non opis est nostrae. Convenerunt me heri venerabiles domini decanus et custos, referentes curiam, quam inhabito, dominum praepositum optare velle pro domino Nicolao Locca, quandoquidem intelligeret dominum doctorem Hosium pro se prius optatam nolle retinere. Taxata est 90 marcis Pruthenicis, quam summam intra biennium, ut est constitutum, et ego libenter numerarem, si adipisci possem, est enim haud contemnenda curia et omnibus commoditatibus praedita, mihi et fratri Gasparo cum ad ecclesiam Deo volente venerit, perquam accomoda futura. Verum ea in re Celsitudo Vestra apud dominum Hosium plurimum poterit, ut dominus decanus in litteris suis docebit, videlicet ne cedat curia donec revoluto anni spatio. Tum et mihi ius optandi dabitur in capitulo. Qua in re, ut Celsitudo Vestra mihi auxilio sit apud dominum doctorem, etiam atque etiam oro. Bene valere opto Celsitudinem Vestram Reverendissimam, quam sospitem atque incolumem servet cum matre mea unice cara Christus Iesus, unica spes piarum mentium.
Varmiae, 20 Aprilis 1546.
Celsitudinis Vestrae Reverendissimae obsequens nepos Ioannes Hannovius, canonicus Varmiensis