Letter #2932
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-03-11
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-03-20 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia Varmiensi episcopo, domino fratri et amico carissimo ac observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime ac observande.
Salutem et obsequiorum commendationem.
Quaternas litteras accepisse videor a Reverendissima Dominatione Vestra, quibus nondum respondi. Quam commendat mihi causam Cornelii a Staden eam, quoad licuit, sum adiuvare conatus. Cum enim eam inclinatam esse viderem, effeci, ut prorogaretur sententia, si forte per concordiam transigi posset, quam, ut inirent partes, ipsa regia maiestas fuit hortata. Quae quoniam non successit recusante muliere, quam ego tamen admonueram sententiam contra eam latam iri, in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae hoc tamen obtinui, ut contractus, qui factus in actis scribitur inter Cornelium et Melchiorem, ratus remaneret utque non nisi intra quattuor annorum spatium solvere pecuniam teneretur atque ut tempus curreret a die latae sententiae. Quin etiam postridie, quam lata fuit sententia, ipse mulierem ad maiestatem regiam introduxi, si quid supplicando efficere posset, verum nihil est prorsus profectum. Iuramentum deferri non posse mulieri sentiebant omnes, cum vel modicum, tum aliquid pro eo facere oporteret, cui iuramentum esset deferendum. Nihil aliud, quam negabat mulier. Adversarius contra proferebat testimonia et quasdam praesumptiones contra eam, proferebat litteras Ioachimi Marchionis, Prussiae, Pomeraniae, Legniciae ducum de vita sua honestissime semper acta, ita ut nulla in illum doli suspicio cadere potuerit.
De senatus consulto Velleiano confirmata est dominorum consiliariorum sententia.
Quod inter Reverendissimam Dominationem Vestram et dominum Ioannem a Werdenn bene convenit, est mihi vehementer gratum. Hoc animo pontificem esse decet, amicus ut sit omnibus, inimicus nemini.
In causa Pucensi, quoad licitum erit, defuturus ei non sum. Quod Mevense castrum attinet, ut Scholochoviense, ita et hoc alteri iam datum est, ita volentibus iis, quorum nutu nunc reguntur omnia. Persuasum est maiestati regiae posse hoc illam facere, ut promiscue darentur castra et Polonis, et Prutenis, sive in Prussia, sive in Polonia.
De palatinatu Mariemburgensi et castellanatu Gedanensi confecta res est ex sententia Reverendissimae Dominationis Vestrae. Mariemburgensis succamerarius est dominus Fabianus Czema, Pomeraniensis dominus Conopaczki. Ad cetera per Cornelium a Staden respondebo.
Dat(ae) or Dat(ae)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(ae)⌉ Cracoviae, XI Martii M-o D-o XLVI-o.
Vestrae Dominationis Reverendissimae servitor Samuel episcopus Plocensis, electus Cracoviensis et vicecancellarius subscripsit