» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2928

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1546-03-06
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-03-16

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1618, p. 643-646 (591-594)

Prints:
1HE 1 No. 214, p. 206-207 (in extenso; Latin register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 1618, p. 594

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo

BCz, 1618, p. 591

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

Fuit apud me Constellatus bis, multa mecum egit de rebus variis. De bonis Pucensibus video, quod admodum tenui spe sit, de litteris vero scriptis ad quattuor magistros civium graviter expostulavit. Ubi de religione quoque multa contulimus. Eum se ostendit, cui novatio omnis vehementer displiceret, qui Pancratium exstinctum etiam cuperet, ita ut se valde catholicum esse praesetulerit. Longum esset omnia litteris mandare, quod per gravissimas meas occupationes nunc non licet, sed fiet fortassis alio tempore. Illud modo Reverendissimam Dominationem Vestram certiorem reddere volui, quod a me nihil est expiscatus. Mandatum, quod optat, ad Thorunenses mitto.

Quae Gotschalcus obtinuit, ut firma sint, metuo. Nam aliter nunc de causa hac informamur. De concessione tamen regia, quam frater eius obtinuit, laborabit reverendissimus dominus, ut ea ne infringatur.

Cornelius pridem venit. Litteras mihi Reverendisssimae Dominationis Vestrae reddidit neque dubito, quin commissionem iam scriptam habeat una cum mandatis. Terminus, metuo, ut sit commodus. Sed quoniam Reverendissimae Dominationi Vestrae mutandi sive prorogandi potestas data est, ea utatur licebit. Quam ob rem non est visum necessarium, ut iterum commissio scriberetur. Causa ipsius Cornelii cognita est hodie satis frequenti senatu. Bona pars senatorum in ea fuit sententia, ut iusiurandum actori(?) decernendum putaret regia maiestas, BCz, 1618, p. 592 concordiam temptari iussit neque decretum est ullum latum. Contra mulieres vero lata est sententia, quod senatus consulto Velleiano gaudere non possint.

De Mevensi praefectura et Sluchoviensi quid actum sit, iam est procul dubio hidden by binding[io]io hidden by binding istuc allatum. Laboravi pro domino Baysen summo studio, sed cum ferveret hidden by binding[et]et hidden by binding maxime negotium, in febriculam incideram et dies aliquot me domi continere necesse habui. Interea res fuit transacta illius arbitrio, cuius nutu reguntur omnia. Quae palatinum etiam Pomeraniae designasse dicitur dominum castellanum Gedanensem.

Reverendissimus dominus iam hidden by binding[am]am hidden by binding esse datas litteras per dominum cancellarium suspicatur. Sed ego in ea sum opinione, quod u exspectatur, ut voluntatem suam hidden by binding[m]m hidden by binding declaret, qui nunc est Pomeraniae, num hidden by binding[m]m hidden by binding esse Marienburgensis malit. De domino castellano hidden by binding[stellano]stellano hidden by binding Culmensi num spes aliqua sit, nescio, sed hidden by binding[d]d hidden by binding si nihil obtinuerit, de exspectativa tamen laborabimus. Ad reliqua per Psitacum hidden by binding[m]m hidden by binding respondebo, sum enim nunc occupatissimus hidden by binding[us]us hidden by binding.

Soror mea contrahit hodie sponsalia cum hidden by binding[m]m hidden by binding domino Petro Daniele consule, quod felix hidden by binding[x]x hidden by binding et faustum Deus esse velit.

Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu velit esse incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo hidden by binding[o]o hidden by binding.

Cracovia, pridie Nonas Martii 1546.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis