Letter #291
Jan ZAMBOCKI to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1526-07-05, postscript 1526-07-06
received Granada, [1526]-11-14 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico domino Ioanni Dantisco, serenissimi domini, domini Poloniae regis apud caesaream maiestatem oratori, domino et amico observando
In aula caesareae maiestatis
Salutem.
Litterae tuae, quibus me de obitu Catelli mei solatus es, Kalendis Septembris e Toleto scriptae redditae mihi tandem post longam intercapedinem sunt Gdani eo die, quo severa nimium et acerba quaestio habita est de Gdanensibus tuis, quorum quasi princeps quidam fuisse videbatur quidam Hanns Schulcz. Is dies fuit quartus Maii mensis. Cuius rei seriem et historiam, si tibi in universum describere deberem, tecto et umbra mihi opus esset, quibus videlicet rebus historiarum scriptores gaudere solent, quaeque me (ut scis) deficiunt. Scio praeterea, quid a reverendissimo domino episcopo Cracoviensi de his rebus ad te perscriptum sit. Illinc poteris nonnihil conicere, sed plura ex fratre tuo, qui istuc ad te proficiscens maria et terras emensurus est, quique magnam partem earum rerum, quae hic Gdani actae sunt, coram contemplatus est et, quid futurum speratur, perspicere potuit. Adiectis adhuc 5 diebus tres continuos menses hic transegimus. De discessu nonnihil tractatur, sed is, quo die fut<u>rus est, nobis furfantibus non constat.
Causari videris, quod ad te rarius scribam. Dispeream, si quispiam alter crebriores det ad te epistulas aut si quisquam me uno plus te diligit vel colit et observat. Sed ego, postea quam tu Neapoli discessisti, vix unas atque alteras accepi a te litteras easque perbreves et Laconicas. Quae tamen mihi erant gratissimae. Cum vero volumina epistularum tuarum huc advehuntur, tu autem sive occupationibus distentus sive taedio scribendi me praetermittis, id ego facillime paterer, modo certo scirem veterem tuam (quam ego nulla commodi mei proposita spe semper summopere expetebam) in me benevolentiam nulla in parte esse diminutam. Quandoquidem ego ab amicis (si tamen aliquorum amicitia dignus existimor) non tam verba vel longam scriptionem, quam in amicitia fidem et perseverantiam desidero amicitiasque ut non facile admitto, sic semel susceptas (si modo me id iactare non ridebis) sanctissime, ne dicam pertinacissime servare mihi videor. Id ipsum etiam mihi velim ab aliis fieri, praesertim cum non sim nescius etiam amicitiis sua fata impendere. Sed tu certus sis me tibi hactenus esse addictum et fore tantisper, dum me reieceris, facultatemque tibi commodandi potius quam voluntatem mihi deesse.
Curia, immo tota patria nostra veterem illum suum praeclarum cursum tenet, quem etiam (quamvis longe abes) tamquam coram adesses pro tua rerum peritia considerare potes. Viget manetque illa (nobis cum toto orbe terrarum communis, qua etiam creator omnium Deus gaudere et delectari existimatur) rerum varietas atque mutabilitas. Nescio, an aliquis sit contentus sorte sua. Ille crucem sceleris praemium tulit, hic diadema etc. Premit insontes debita sceleri noxia poena etc. Pauperes egent, divites abundant, amant iuvenes, desperant senes, mediocres queritantur. Ego (ut tibi meam stultitiam referam) torpeo et attonnitus obstupesco atque, ut saxum Niobe, paene obrigui. Sed satis philosophatum. Si non fatuisatum, modo et hora divos adeundi appetit, qua re cessandum est aliquando et rumpenda haec loquacitas. Illud scias me nihil aeque cupere (qualiter te etiam expetere necesse est) quam reditum tuum huncque celerem. Vive, vale mei memor.
Gdani, 5-ta die Iulii 1526.
Postscript:
Nypczicz noster aberat hinc. 9 paene continuos menses fuit in Hungariam legatus in Fucarorum negotio missus, quibus populari furore magna vis facultatum in fodinis est direpta. Ferunt plus CC milibus nummorum aureorum eos damnum fecisse. Ad haec recuperanda Michaele Spis et Georgio Hegel cooperantibus Nipczicz missus fuit. Profecerit necne, non plane mihi constat, tametsi Fukarones regi per litteras gratias egerunt, quod opera eius in integrum restituti essent. Illud conicere necessarium est tantorum clientum patronum auro quodamtenus suffarcinatum esse. Accessit, quod Stossz senex nuper mortuus est, post quem ipse C nummos aureos annuae pecuniae adeptus est a duce Prussiae item 60 Rinenses, quod dii bene vertant. Idem Nypczicz hac nocte ex Hungaria rediens Derschoviae nocturnum egit, hodie circiter X horam huc venturus.
Hoc ideo adscripsi, ne forte, si priusquam Nipczicz huc venerit, fratrem tuum, qui ventum dumtaxat praesolatur, navem conscendere continget. De rebus eius, cui faves, aliquatenus certior fieres. Alioqui si fratrem tuum hic anteverterit, urgebo eum, ut ad te scribat. Haec scripsi mane hora sexta. Iterum vale.
Tuus Ioannes Szamboczski