» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #290

Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUS
Gdańsk (Danzig), 1526-07-04
            received Granada, [1526]-11-14

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 243, p. 47-50

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), f. 380

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Magnifico Domino Ioanni Dantisco serenissimi Poloniae regis apud caesaream maiestatem oratori, amico carissimo

Salutem et sui commendationem.

Venimus tandem ad liberandas oves vestras perditas, quarum lupo[s a]lios abigemus, alios, sed paucos mactabim[us]. [Quae] hic portenta invenimus, de quibus longum esset scribere, frater vester omnia declarabit.

Nunc hoc unum agimus, ut civitati statuta talia relinquamus, ne quo pacto in pristinum morbum recidere possit, ea etiam praesidiis firmabimus, proventus deinde regios hic augebimus in memoriam huius tragoediae et liberatae civitatis.

Omnia recte, ut spero, transigentur, sed angit nos plurimum vicina Babylon - dux mordicus tuetur Lutheranismum. Ab hoc ne a rege quidem magnis persuasionibus abduci potuit.

Rex Daciae filiam illi nuptui dedit, quae res multum hanc luem promovebit et timeo, ne regnum illud hac necessitudine corrumpatur. Mirum, quod summates isti, quorum intere[st], dormitant tam diu et Hydram ... magis excrescere permittunt. De his, rogo, scribite aliquando, et quid de ipso matrimonio istic censeatur. Frater dicet reliqua.

Ille episcopus noster Chelmensis aegrotat. Si quid accidet, omnem cum reverendissimo domino meo pro vobis lapidem movebimus et nihil dubitamus in principe. Immo adesse nobis promisit, sed quod dicit vobis, dixerat ante mihi. Scitis tamen, quae sit nobis reddita gratia pro meritis, quantum in episcopatu Posnaniensi nos confuderit ex improviso. Sic visum est superis. Rogo vobis(!), scribatis aliquando, quid de Lutheranismo tandem consilii captat caesar, quid item de aliis rebus.

Turcus accingit se Ungariam, quam citra ullum negotium capiet, quando volet, talis ibi est .... Is, credo, ulciscetur tot fac... ...leum et religione patrata, quando nostri principes connivent.

Optime valete et me diligite.

Gdani, 4 Iulii 1526.

Vester Premisliensis scripsit