Letter #2898
Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-01-12
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-02-01 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi etc., amico carissimo et observando
Reverendissime Domine, domine amice carissime et observande.
Salutem plurimam officiorumque meorum diligentissimam commendationem.
Gratissimum mihi fecit Reverendissima Dominatio Vestra, quod me per litteras tanto studio salutaverit suas, facile enim declaravit nihil a se esse intermissum veteris eius constantisque in me benevolentiae. In quo quoniam per omnia ipse Reverendissimae Dominationi Vestrae respondeo cultuque amicitiae nostrae satisfacio. Vicissim nunc eam resaluto saneque omnia Reverendissimae Dominationi Vestrae ex animo cupio, quae ad diuturnam vitam, ad felicissimos eosque perpetuos rerum eius successus pertinere imprimis videntur.
Quod autem scribit, dem operam, ne quid hic in Prutenicis negotiis praeter privilegia agatur decernaturve, sane in omni functione senatoria ita me semper gerere soleo, ut nihil umquam contra ius iurandum meum contraque viri boni officium faciam, quin semper ea consulam, ea suadeam, quae retinendis reipublicae eius privilegiis consentanea sint. A cuius corpore, cum Ducatus Prussiae separatus non sint(!), non minus eius, quam Regni privilegia rata firmaque esse cupio. Quare vel nunc, si quid hic agitatum eius generis fuerit, officium meum libenter sum secuturus.
Quod autem reliquum est, commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae more meo plurimum ab eaque peto, ut, quandoquidem ipse is sum, qui benevolentiam Reverendissimae Dominationi Vestrae plurimi facio, qui ei ex animo studeo, veteri sua benevolentia et amore complectatur. Gratissimum mihi fecerit Reverendissima Dominatio Vestra. Quam cupio felicissime valere.
Datae Cracoviae, 17 Ianuarii anno Domini 1546.
Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus Ioannes comes in Tharnow, castellanus Cracoviensis etc., etc.