Letter #289
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1526-07-04
received Granada, [1526]-11-14 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico Ioanni Dantisco secretario et nuntio nostro sincere dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae totiusque Prussiae etc. dominus et heres
Magnifice fidelis dilecte.
His diebus nobis hic in his terris nostris Prussiae existentibus ternas accepimus litteras tuas, quibus nobis cum alia multa, tum concordiam caesareae maiestatis cum Christianissimo domino rege Galliae declaras, sic et reliquae litterae tuae serius nobis redduntur, proinde, si quid est, quod negligi a nobis videatur, hanc causam esse putes. Rescribimus caesareae maiestati ad eius litteras, quibus nobis eandem concordiam significat, scribimus et alias litteras in negotio arcis Barensis, quod tam diu duci vehementer miramur et molesto ferimus animo. Quare agas pro virili tua, ut tandem huius tragoediae finis sit aliquando et maneas istic tantisper in aula maiestatis suae caesaraee sequarisque illam, quocumque et in quascumque partes orbis se converterit, donec a nobis fueris revocatus.
Quod de provisione tamen attinet, serenissima coniunx nostra dicit curatum a se, ut tibi sumptus necessarii ex statu Barensi suppeditentur, tamen, si qua esset in ea re negligentia, sumere potes apud trapesitas, quantum tibi opus foret ad expensas necessarias, quod demum mandabimus illis persolvi. Cura, quod facis, ut nobis et frequenter et copiose scribas, valde enim nos delectant tuae litterae, quantumlibet prolixae. Multum hic negotii et laboris capimus in restituenda religione et toto statu huius civitatis nostrae Gdanensis, quae Luteranismo et seditionibus tota fuit corrupta et inversa. Restituimus tamen gratia Dei omnia in pristinum statum. Utinamque et alii principes idem facerent priusquam hoc malum divina et humana omnia ita, ut iam magna ex parte fecit, ubique confundat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ in civitate nostra Gedanensi, quarta die Iulii anno Ihesu Christi M-o D-o XXVI-o, regni nostri anno vigesimo etc.
Sigismundus rex subscripsit