Iam secundo ab hac ⌊muliere⌋, quae has nostras litteras Fraternitati Vestrae reddet, interpellamur, exp[o]suit autem nobis, quod causam coram Fraternitate Vestra et eiusdem praedecessore saepius agitatam habeat. Quae etiam iam executioni demandata s[it], ita ut nulla lis reliqua sit, quam ob quosdam census, qu[i] ⌊illi⌋ a ⌊magistratu Elbingensi⌋, ut illa refert, arrestati sine aliqu[a] causa detinentur. Nollemus tamen, si certo nobis constaret, h[anc] causam ad forum nostrum pertinere, iudicia nostra spiritualia, quae nobis libera esse, nolumus a di[cto] ⌊magistratu⌋ interturbari. Quare iniungimus Fraternitati Vestrae praesentibus, quo partem adversam, maritum ⌊eius⌋, semel iam a vobis ad praesentiam nostram vocatum, denuo sub excommunicationis poe[na], ut se sistat, citet et diligenter ea causa examinata nobis sign[i]ficet , quinam scrupulus in ea haereat et eximendu[s] restet. Si non comparuerit, Fraternitas Vestra officio suo utatur , factura Fraternitas Vestra, quam feliciter valere cupimus, pro officio su[o].