Letter #2876
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-10-13
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-10-28 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Venerabile capitulum aut vasallos eius nemo adhuc, quod sciam, accusavit, tantum abest, ut impetraverit aliquid. Ac videri poterat parum necessarium, prius ut purgaremus nos, quam accusaret quisquam. Sed quando et Vestrae Reverendissimae Dominationi, capiti nostro, et fratribus ita visum est expedire, mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae eorum, quae scripsi, exemplum. Quas litteras mittendas per hunc non putavi, sed per aliquem certiorem. Puto autem satis cautum illis iri venerabili capitulo.
Hesterno die cum esset ingressus reverendissimus dominus ad maiestatem regiam, reginalis maiestas cum furore quodam se corripuit ac e cubiculo egressa est, ne aspicere quidem reverendissimum dignata. Quod nos in eam partem accepimus, ut eam esse victam existimemus. Sed haec crastina dies indicabit. Sumus bona spe, quam Deus ut confirmet, precamur.
Dux Aurelianensis dicitur esse mortuus. Scheda Reverendissimae Dominationis Vestrae nondum est lecta. Dabo operam, ut legatur hodie, similiter et litterae de Alexandro.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, tertio Idus Octobris 1545.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis
Postscript:
Vicimus! Deo sit gratia. Quod faustum, felix et fortunatum Deus esse velit, cum ecclesiae, tum reipublicae. Reverendissimus dominus Plocensis nominatus et electus est episcopus Cracoviensis. Fuit ingens proelium, de sigillo praesertim, sed victoriam Deus s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉ maiestati regiae concessit. Qui sit benedictus in saecula. Archiepiscopus nominatus est episcopus Cuiaviensis. Propterea de Alexandro nihil agitur, quod doctor Andreas de regiae maiestatis cubiculo numquam excedit. Quae tamen iam valet melius.