Letter #2858
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1545-08-17
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-08-19 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino fratri et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior plurimum observande. Salutem et obsequiorum meorum commendationem.
A quo tempore scriptum vicarii pontificii a Reverendissima Dominatione Vestra accepi, non obtigit mihi nuntius, per quem pro communicato libello gratias agerem. Id, quod nunc facio, cum audiam ab omnibus regni statibus serenissimo domino regi iuniori dilecta consorte viduato consolationis officium praestari, vel litteris missis vel funeris deductione neutrum a nobis fieri an improperabile sit futurum dubitavi. Verum admonenda Reverendissima Dominatio Vestra non videbatur, quod eius moris meliore<m>, quam ego, habet peritiam. Eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae me cupio esse commendatissimum, quam opto in felices annos valere.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Lubaviae, die XVII Augusti, anno etc. XLV.
Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosissimus Tidemannus episcopus Culmensis