Letter #2854
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-08-12
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-08-22 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino fratri et amico carissimo ac honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime et observande.
Salutem et obsequiorum commendationem.
Gratulor Vestrae Reverendissimae Dominationi tam Christianum animum, quod etiam inimicos in gratiam recipere sit parata illius exemplo, qui pro suis persecutoribus Deum exoravit. Quod autem his finibus praestare se velle scribit, quoad salva fide sua poterit, quam et Deo, et principi suo debet, hanc illius prudentiam non possum non vehementer probare, est enim Christiano episcopo cum primis digna.
Absit autem a me, ut ego aliud a Reverendissima Dominatione Vestra postulare velim, hoc peto, ut diligat homines, quo minus, si quibus insunt vitia, ea odio prosequatur, non impedio. Neque enim aliter diligere licet homines, quam si vitia eorum oderimus. Amare in illis oportet, quod a Deo creati sunt, odisse, quod ex perversa sua voluntate facti sunt. Quae tamen mutari possunt, sicubi suam Deus gratiam impartit, qui iustificat impium et ex persecutore facit apostolum. Quod autem significandum curaverit iis, de quibus scripseram, pergratum mihi fecit. Quid postea factum sit, scire velim. Quod vero tam amanter studium mihi suum defert in causa cum Lysmanova, ago ingentes gratias ac omni vicissim officii atque obsequii genere me gratum et memorem praestare conabor.
Quas ad maiestatem regiam dedit litteras Reverendissima Dominatio Vestra de domino Nicolao Fridevalth, eae absente me redditae sunt domino Soboczki cancellario. Si quid aliud praeterea in eis scriptum fuit, nescio. Sed quoniam reiecit rem de Nicolao in reditum meum sacra maiestas regia, simul ut illa ex Niepolomicze redierit, curae mihi futurum est, ut de utroque Nicolao Reverendissimae Dominationis Vestrae voluntati satisfiat. Quo tempore et illa cum maiestate eius communicabo, quae de conubio in scheda sc[ri]bit.
Quoniam vero venit Mauritius, Psittaco licebit ad Reverendissimam Dominationem Vestram revolare, per quem mitto litteras fratri illius, cetera per Mauricium mis[su]rus. Mitto praesentibus adiunctas ad dominum thesaurarium litteras, quas c[um] ad eum perferendas curaverit, admonere eum velit, ut eas ne d[et] cuipiam legendas, nisi cui maxime fidit.
Opto Reverendissimam Dominationem Vestram be[ne] valere. Cuius me fraterno amori commendo.
Datae Cracoviae, XII Aug[u]sti anno Domini MDXLV.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis servitor Samu[el] episcopus Plocensis, v[ice]cancellarius
Postscript:
Si Lysmanova ea, quam hic impetravit, commissione uti nolet, Reverendissima Dominatio Vestra fingat se de illa nihil scire ac vigore commissionis prius a me missae citandam eam curet. Ita futurum est, ut necesse habeat posteriorem commissionem producere.