Letter #2852
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-[08] — 1545-[09]
Early printed source materials:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Stanislaus Hosius se servitutemque suam commendat.
Quem ad me Celsitudo Tua misit libellum, ut typis excudendum curarem, eum et legi ipse, et legendum aliis, quos intelligebam excellenti iudicio praeditos esse, communicavi. Qui idem de illo omnes, quod Celsitudo Tua, iudicabant, et Latine, et pie, et erudite scriptum et dignum esse, quem Christianae veritatis studiosi manibus cotidie versarent, ut quae nimium altercando multis, pro dolor, in locis prope iam est amissa veritas, ea ex brevi hoc libello elucescere possit. Secutus itaque iudicium Tuum, Praesul doctissime,feci, et quidem alacri animo, ut eum citra moram aliquam et cunctationem pervulgandum curarem.
Ceterum quae sint occupationes meae, non ignorat Celsitudo Tua. Per eas mihi minime vacavit ipsi laborem hunc sumere providendi, ne quos typographus errores admitteret. Solent autem parum feliciter ea procedere, quae quis oculis agat alienis. Quare si non omnino mendis libellus vacat, dabit veniam Celsitudo Tua atque undis istis negotiorum, quibus obruor, assignabit.
Pietatem autem hanc tuam, qua gregi tuo prospicere conaris, ne doctrinis variis et peregrinis abducatur, non possum equidem non laudare plurimum. Deus tam sanctos conatus istos Celsitudinis Tuae provehat ac fluctuantem quidem, sed numquam tamen mergendam Petri naviculam ad optatae tranquilitatis portum perducat. Qui et Celsitudinem tuam nobis diu sospitet ac omni felicitatis genere cumulet.