Letter #2851
Ioannes DANTISCUS to Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS)Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-[08]
Early printed source materials:
Prints:
|
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus
Salutem.
Pervenit nuper ab ipso auctore ad me ex Aiiv
duxi, qui item ut apud Vos in lucem exeat ad firmandos quorundam animos, qui parvo momento huc vel illuc impelluntur, operae pretium Tu mecum haud dubie esse censebis. Dedi igitur Vietori calcographo, cum novissime huc ad me divertisset, negotium, ut eundem libellum typis excuderet; in eo, ut Te monitore fiat diligentior, ad communem Christianismi utilitatem, pro Tua in religionem pietate propensius curabis. Complectitur enim compendio singula, quae in praesens apud Ecclesiae nostrae hostes in controversiam vocantur, quae, inquam, clare et concinne in eo discutiuntur. Cum auctore eius olim in Hispaniis apud caesa-rem, cum ille rei publicae Mediolanensium et ego regio nomine oratorem agerem, mihi summa fuit familiaritas; in ea tum, hanc professionem nondum assecuti, qua modo fungimur, coniunctissime conviximus: unde si etiam nomen libello ascriptum non
Aiiir
fuisset, ex unguibus leonem facile deprehendissem ob praeclaram eius mihi liquido cognitam eruditionem; si quidem inter nos, quoties de bonis litteris colloquium incidisset, polyhistor plane videbatur, ita ut numquam non doctior ab eo evaderem. Utinam urbs
Aiiiv
crandam nostri temporis haeresim incidisse, longeque superesse maiorem, in qua primi orbis monarchae auctoritate, potentia, opibus, sapientia et pura in Deum pietate longe reliquos Ecclesiae Catholicae desertores superant et antecellunt. Dabis itaque operam, cum ipse multis regiis negotiis districtus commode intendere non possis, ut quispiam Tuorum apud prelum excusioni assistat, quo haec saluberrima et necessaria ad hanc tempestatem scripta emendatiora in lucem exeant. Vale, mi Carissime Domine Doctor, et provinciam huius libelli non gravate suscipe commendatam.