De palatinatu Pomeraniae laboratur a me diligenter, ut eo dominus ⌊castellanus Elbingensis⌋ potiri queat, sed sunt, qui impedire conentur, quod fas esse non putent eum, qui thesaurarius est, palatinum fieri. Sed ego tamen, quid futurum sit, divinare non possum. Suspicio tamen est, cum duo superstites palatini aegri sunt, tertium quoque datum iri, qui laboret ex pedibus. Nam per eos nunc distribuuntur honores, qui, quid expediat ⌊provinciae⌋, non putant attendendum, dummodo palam fiat omnibus, quantum ipsi auctoritate valeant.
Erga dominum ⌊Schewka⌋ videtur favorem suum declarare ⌊maiestas reginalis⌋, sed pugnat cum illa ⌊primas⌋. Uter vincet, videbimus, sed si nolet ⌊illa⌋, vincet nemo.
Factum iudicis Culmensis non probatur
sacrae
⌊maiestati regiae⌋, cum praesertim idem ille ⌊palatinus Culmensis⌋, quem ad se litteras dedisse scribit Reverendissima Dominatio Vestra, scriptis litteris ad maiestatem regiam, graviter de eo questus sit. Itaque iussus est in proximis ⌊comitiis⌋ coram ⌊dominis consiliariis terrarum Prussiae⌋ rationem eius reddere.
⌊Patruelem⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae etsi ingenti caterva oneratus, suscepi tamen non invitus. ⌊Casparis Hannovii⌋ opera libenter utor, video enim esse adolescentem et singulari fide, et eruditum, et solertem, atque industrium.
Quae mihi impingi scribit, falso impinguntur, nam non modo purpuram, sed ne ipsum quidem summum pontificatum invideo cuiquam, neque, quominus potiatur, impedio.
⌊Constellatus⌋ habet, quod gloriari possit, nisi forte gloriandi materiam illi adimet, quod scriptum est, supplices regi suo fuisse. Qua re plurimum esse putant de ⌊civitatis⌋ istius aut de sua potius maiestate detractum. Omnia iuxta praescriptum illius acta sunt. Cum ad expeditionem ventum fuisset, hic quoque praescribere volebat, sed ei non cessit ex sententia.
Opto Reverendissimam Dominationem Vestram bene valere. Cuius me fraterno amori commendo.