Letter #2819
Tomasz SOBOCKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-04-25
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-05-25 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine colendissime.
Praemissa salute ac observantiae meae in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae commendatione.
Tametsi mihi perexigua cum Reverendissima Dominatione Vestra intercessit vitae consuetudo, tamen et ex ea, quantacumque fuit, animi eiusdem singularem erga me propensionem cognoscere licebat. Quam opinionem eiusdem in me animi Reverendissima Dominatio Vestra scriptis ad me suis litteris gratiose confirmare est dignata, pro qua ego testificatione animi sui erga me ago habeoque in praesens gratias. Post, ubi sese obtulerit occasio, in qua gratitudinem meam erga eiusdem Reverendissimam Dominationem testatam reddere potero, numquam eandem praetermittam.
Quod vero Reverendissima Dominatio Vestra petit, ut, cum de palatinatu Pomeraniae tractabitur, generosi domini Elbingensis castellani coram serenissimis principibus nostris faciam mentionem, faciam id diligentissime et suae generosae et Vestrae Reverendissimae Dominationi commendationis gratia. Nam ego omnibus fortunis, quae quidem in hominem cadere possunt, eundem iudico esse dignissimum, cum propter virtutes illius singulares, tum vero propter diligentia illius erga maiestates suas servitia. Sed vereor, ne in alium quempiam hic dignitatis gradus devolvatur.
Commendo me in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam diu et optime valere ex animo opto.
Datum Cracoviae, ipso die sancti Marci Evangelistae anno Domini M D-o XXXXV-to.
Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor addictissimus Thomas de Sobotha Regni Poloniae cancellarius