⌊⌋ nuper ⌊⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae ⌊Cracoviae⌋ 12 Septembris datis, in quibus mihi tragoediam omnem ⌊Gdani⌋ actam plebisque ibidem insolentiam descripsit et quomodo nuntios suos cum eorum antesignano, ⌊Georgio Czymerman⌋, ut facinora sua assererent et tuerentur, ad ⌊maiestatem regiam⌋ miserint, qui adhuc eo tempore, quousque maturiori consilio et debito et officio suo maiestas regia satisfaceret erant retenti. Post istas nullas deinceps a Dominatione Vestra Reverendissima accepi sumque in magna exspectatione, quorsum se isti fluctus frangent; spero siquidem tam insignem in Deum et sanctam religionem iniuriam ac temeritatem, audaciam quoque tam crudam et frivolam in iura superioritatis ⌊maiestatis regiae⌋ commissam, non impune praevaricatoribus illis fuisse.
Cumque ausi sint contra Dei et ecclesiae instituta et adversus ⌊maiestatis regiae⌋ superioritatem cum tanto contemptu impudenter se opponere, minime mirum est, quod in me et meos sunt debacchati, praesertim cum me negotiis regiis addictum tam procul abesse compertum haberent; quo non solum mihi verum etiam clientelae regiae, sub qua huc sum legatus, vim se inferre testari possent. Omitto ea, quae in ecclesiam meam commiserunt, haec enim nulli non sunt nota, in sanguinem etiam meum impuras manus immittere non sunt veriti, quemadmodum hoc in sorore mea audacter quadruplatores isti comprobarunt, quam primi mariti sui debita, ante eius coniugium supra sex annos contracta, cum dotem suam et omnia, quae ad illum intulerat, amisisset, et a nemine per quattuor annos, antequam iterum nuberet, impetita fuisset, decretis suis malignis et iniquis persolvere coegerunt; quod tamen per modum appellationis, ut apud eos usu receptum est, aliquamdiu fuit intermissum, sicut hoc latius in ⌊⌋ ad ⌊reginalem maiestatem⌋, cuius exemplum his inclusi, Dominatio Vestra Reverendissima cognoscet, quam humiliter deprecor: dignetur etiam ⌊maiestatem regiam⌋ orare, ne tantam iniquitatem contra omne ius et aequum ab istis lymphaticis et furiosis spiritibus correptis, in exsecutionem devenire permittat, sed causam hanc usque ad meum reditum clementer suspendat.
Scripsit mihi item Dominatio Vestra Reverendissima ea, quae de ⌊Turcis⌋ et ⌊Tartaris⌋ illo tempore apud nostrates habebantur et quod quinque millia equitum nostrorum in finibus ⌊regni⌋ ad excubias observandas adhuc ea tempestate ibidem militarent. Quae cum ⌊caesari⌋ rettulissem, admiratus est equitum tantum numerum et denuo a me quaesivit: „quinque milia?” respondi, quod interdum nostrorum triginta et ultra milia equitum, quod hic videtur fidem excedere, contra hostes progrediantur, cum hostium solent esse quinquaginta et quandoque usque ad centum milia et hi omnes equites non credunt id, quod nobiscum
crebro agitur, donec etiam experiantur timendumque est pro hoc vere futuro, ne ista navigatio caesaris, quam post festum Ioannis in Iunio parat in ⌊Italiam⌋, per ⌊Turcas⌋ et ⌊Afros⌋ intercipiatur et ne illi citius — quod omen Deus avertat — quam caesar coronentur.
In fine ⌊⌋ suarum iniunxit mihi Dominatio Vestra Reverendissima, ut quam diligentissime de omnibus, quae hic agerentur et praesertim de pace et conubiis ⌊caesaris⌋ ac⌊ regis christianissimi⌋ perscriberem, quod certe ⌊⌋, quantum eniti potui et quantum mihi hic scire licuit, videorque mihi parum omisisse de his omnibus, quae hactenus hic sunt tractata, quemadmodum hoc ex ⌊⌋ ad ⌊maiestatem regiam⌋ liquide intelliget. Habui etiam singulari arte et industria summarium omnium articulorum super hac pace confectorum, ex quibus singula cognoscet, et quid ex hac pace futurum sit, pro summa sua sapientia perpendet. Hic, me hercle, pauci bene sperant. Unum hoc oro, Reverendissime Domine, quod si in tantis et tam longis meis scriptionibus, quibus ad ⌊maiestatem regiam⌋ uti soleo, ut illius mandatis satisfiat, quicquam imprudentius vel minus excultum aut praemeditatum emiserim, id pro sua in me gratia in bonam partem interpretari et veniam mihi desuper impetrare dignetur; scribo enim calamo volanti et praecipiti, praesertim cum tempus me deficit, et interdum ea, quae mihi pro veris deferuntur et aliorsum eveniunt, quandoque etiam quae vera sunt et omnimode sic conclusa, quae tamen paulo post invertuntur. Numquam fui in aula magis incerta et perplexa, plura hic video plerumque impetu quam ratione dirigi ac magis ex re quam ex prudentia consilia fieri. Quo saepe fit, quod ea, quae paulo ante scripsi, paulo post retracto; unde hoc magis rerum rectoribus quam mihi levitati impingi potest.
Ego semper onero querelis Dominationem Vestram Reverendissimam, de quo mihi ad praesens etiam temperare non possum, cum praeter Deum ad neminem alium spem et confugium meum habeam. Scripsi ⌊regiae⌋ ac ⌊reginali maiestati⌋ de tantis expensis, quas hic sub ea persona, quam fero apud istas exteras nationes, ad illarum maiestatum honorem ac aestimationem facere cogor, incertus, si de me sint contenti necne. Deum pure testem advoco, quod ex his praeter victum et amictum nihil in meum cedit commodum. In exitu ante duos annos ⌊Cracoviae⌋ pro servitiis equorum meorum a ⌊maiestate regia⌋ 172 florenos accepi, de meis propriis pecuniis centum ducatos in auro mecum asportavi, a domino doctore ⌊Borgio⌋ in ⌊Madrillis⌋ alios centum habui in mutuum, item ⌊hic⌋ a ⌊Wolffgango Haller⌋ ad fidem meam centum et quinquaginta ducatos in auro accepi, quos ego illi ante meam abitionem ex ⌊Hispania⌋ persolvere sum pollicitus. Summa est 500 ducatorum, quos ego in hoc servitio exposui, de quibus tamen, ne inferioribus oratoribus me sim inferior, parvam quandam argenteam suppellectilem pro usu mensae ad honorem ⌊maiestatis regiae⌋ mercatus sum. Nemo hic est ⌊civitatum⌋ orator sive Venetus, Florentinus seu Ianuensium sit, qui non argentum suum splendide habeat. Iste mos adeo hic peculiaris est, quod secretarii et aulici quidam minores, ne dicam de summis, quibus ad id suppetit, quin immo et cives, qui eam habent abundantiam, ex argento edant et bibant; hinc ego adactus, me etiam aliis conformem effeci nihilque ad id ex regiis pecuniis accessit, quas ita observo et expendo, quemadmodum, Deo bene favente, in reditu meo ex calculis et rationibus meis videbitur, quod coram aequo iudice nullam fidei meae sinistram suspicionem sunt relicturae. Sunt etiam multa, quae pro commodo negotiorum mihi commissorum et quae interdum quibusdam secretis meis subarrhatis extraordinarie cogor exponere et quae item in alios usus praeter quam domesticos proveniunt, quae non levem summam conficiunt. Ex his cognoscetur, quod hic mihi non thesaurizo quodque nullum promercale aurum colligo. Quamdiu me novi et quamdiu etiam aliis notus fui, quorum adhuc bona pars in curia ⌊maiestatis regiae⌋ exstat, eosque in testes voco, ab avaritia et illius sordibus semper fui alienissimus. Et si mihi coram Dominatione Vestra Reverendissima gloriari licet, utile numquam honesto praetuli, quamvis mihi illius copia data fuit non semel. Qua propter, si quid forsan contra hoc animi mei institutum ab ipso X, cui propter Dominationem Vestram Reverendissimam in multis detuli, vel a quocumque alio persenserit, rogo atque obtestor: partes meas apud ⌊serenissimos principes nostros⌋ usque ad meum reditum tueatur. Nemo, ut in Deum spero, me repetundarum reum aget.
Reverendissime Domine. Memini me 1525-09-04⌊4 Septembris1525-09-04⌋ ⌊hinc⌋ ad longum cum ⌊Pantaleone⌋ domini ⌊Ludovici Aliphii⌋ nuntio ⌊⌋, quae T spectant, adhuc in ea opinione persevero, utcumque res cadet, quod multo commodius et satius esset, si S induci posset ut ad venditionem propter multos respectus consentiret. Res enim numquam tam bene componentur, quin semper aliquid novi suboriri possit, quod Dominationem Vestram Reverendissimam cum B ad unguem perpendere arbitror. Quantum hucusque hic immorando intelligere potui I semper modos quaeret, ut alicui ea in re benefacere possit, cumque omnes simus mortales, si, quod Deus quam diutissime prohibeat, B decederet, ad quem adhuc respectum habere coguntur, actum esset, utque hoc honesto quodam praetextu fieret, non deesse<n>t commenta. Haec pro fide mea et quantum ego hic exsistens certis coniecturis consequi potui ⌊maiestatem regiam⌋ per Dominationem Vestram Reverendissimam latere nolui, cui me et fratrem meum ⌊Georgium⌋ humillime commendo maximopereque rogo, nos gratia sua prosequi non desinat. ⌊Fabianus Woyanowski⌋, qui mihi hic rebus ⌊maiestatis regiae⌋ accurate et fideliter inservit, se etiam suppliciter Dominationi Vestrae Reverendissimae commendat.