Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino ⌊Ioanni episcopo Varmiensi etc.⌋, domino, amico longe carissimo ac observantissimo
Reverendissime in Christo Pater, Domine, amice mihi longe carissime ac honorandissime.
Salutem plurimam simulque obsequendi studium sincerum.
Habet alteram etiam ⌊istic⌋ causam is ⌊Theophilus Michorowski⌋, quam auctoritate et consilio Vestrae Reverendissimae Paternitatis sperat se istic et citius, et facilius transacturum. Idcirco ego ab eadem peto diligenter, ut quemadmodum in priore ⌊hic⌋ iam transacta causa propitius ⌊illi⌋ patronus erat, in ea quoque lite, quae nunc sibi cum duro adversario in controversia est, opem illi ferat et citandis testibus ad causam suam necessariis consilio et auxilio iuvet, ne adversarius iura eludat illius et quasi e portu in pelagus litium eundem propellat. Ipse autem ⌊Michorowski⌋, cum fortunas suas Vestrae Reverendissimae Paternitati se debere, vitam etiam ipsam se eidem debiturum testatur. Vestra vero Reverendissima Paternitas par gratificandi studium a me, non tantum sibi, cuius ego sum totus, verum etiam suis confidenter exspectabit.
Quod reliquum est, illam felicem cupio longum valere.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Paternitatis totus et sincerus ⌊Petrus Cmita⌋ comes in Visnicze palatinus et capitaneus generalis Cracoviensis, Regni Poloniae magnus marsalcus etc. idem manu sua subscripsit
Postscript:
Quae pertinere videbar Vestrae Reverendissimae Dominationi manu mea scribenda, dum factus sum certior de instituto ⌊hic⌋ ad nos itinere, in diem adventus Vestrae Reverendissimae Paternitatis decrevi protrahendum. Quae, cum felix advenerit, a me praesens cognoscet. Faxit Dominus Deus, ut serenissimum principem dominum ⌊regem nostrum⌋ senio confectum felici valetudine, nos denique suos etiam inveniat.