Letter #2776
[Ioannes DANTISCUS] & [Tiedemann GIESE] to Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS)s.l., 1544-12-11
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ad doctorem Hosium
Reverende Domine, amice in Christo carissime et honorande.
Salutem et studia fraterna.
Bartholomeus notarius provincialis Pomeraniae agrum quendam vendicans, a magnifico domino palatino Culmensi sibi donatum, ut pro ipso interpellemus, causam videtur nos requirendi non iniustam habere, ut qui eius donationis auctores et auspices fuerimus. Queritur autem non solum protelari coeptum iudicium, sed etiam, nisi a lite decedat, vim sibi intentari. Nostra igitur opinione non sine ratione petit mandato regio sibi succurri, ne in longiores moras trahatur iudicium, deinde, ut de securitate sibi prospiciatur. In quibus ut exaudiatur, velit, oro, Reverenda Dominatio Vestra ob nostram etiam commendationem operam illi suam non negare.
Cupimus Vestram Dominationem felicem esse et bene valere.
Die XI Decembris 1544.