Letter #2770
Olaus MAGNUS to Ioannes DANTISCUSRome, 1544-12-01
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-05-28 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei et Apostolice Sedis gratia episcopo Warmiensi, dignissimo stain⌈[simo]simo stain⌉ domino et benefactori humanissimo stain⌈[issimo]issimo stain⌉
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine benefactor humanissime.
Praemissa reverentia salutem et aeternam felicitatem.
Scripsi alias in principio Septembris respondendo litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae alias mihi 27 Augusti(!) instead of Iulii⌈Augusti(!)Augusti(!) instead of Iulii⌉ ex Braunsberg scriptis gratias agens Reverendissimae Dominationi Vestrae, quod tam sollicita est optatam consolationem mihi foris afferre domique pro mea commoditate in constitutione pensionum elaborare. Magna sunt ista, sed maximus et candidissimus animus est, unde haec beneficia paper damaged⌈[a]a paper damaged⌉ manare cognosco, quae, si vita duraverit, curabo omnimodam gratitudinem, ubicumque potero, eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae demonstrare.
Ceterum ubi scripsi me alias in Caribdi vel voragine officialium pro habendo pallio non mediocriter, ut illud mihi libere (iuxta decretum consistoriale) permitterent, elaborare, iam dudum 26 Octobris per eiusdem pallii impositionem ad terminum pervenisse, ita ut hoc bullasque et omnia iura ad meum officium requisita plenarie teneo, nec aliam superesse sollicitudinem, quam quod sanctissimus dominus noster me in bonis redditibus sufficienter provisum ad partes provinciae meae viciniores (ubi fructificare valeo) hinc emigrare permittat, prout saepius est pollicitus et praesertim ante 4 dies, quando dixit se iam statuisse de concilio generali, ut ad Dominicam letare in Tridento inchoetur, velleque me in expensis satis liberaliter provisum eo destinare una cum aliis specialiter deputatis ac deputandis, gratias egi nec restare in corde meo, quin ita libenter facerem iuxta omnia quaeque mandata sanctitatis superinscribed⌈sanctitatissanctitatis superinscribed⌉ eius. Vix tamen hinc ante principium Martii abeam constituto domino Gaspare Hannovio nostro (qui in melius mutavit hospicium suum), negotiorum meorum fidelissimo procuratore, ut occasionem singulos cardinales (quibus scripturus sum e via) accedendi habeat, et ne eius persona illis ignota sit in exitu meo (ut eum tamquam me audiant), omnibus cardinalibus et amicis singulariter commendabo.
Eundo igitur ad concilium generale ver written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉verver written over ...⌉eor, ne morale Gregorii verbum nobis accidat dicentis: Ethiops niger balneum ingressus et niger inde exit, attamen balneator mercedem repetit pro candore. Sed ultra Gregorii verbum alia veritatis sententia surgit de written over qui⌈quidede written over qui⌉ primo lapide mittendo aut festuca de alieno oculo eruenda. Attamen res desperata ad bonum exitum (imperatore et Gallo concordatis) df illegible⌈[df overwritten⌈ff overwritten⌉]df illegible⌉acile deducetur, si serio et recta intentione ad Dei honorem fuerit inchoata.
Fama est hic cesaream maiestatem doctioribus viris omnium regnorum Hispanie expensas statuisse, ut ad hoc concilium appropinquent. Itidem refertur de rege Gallorum. Quid autem evenerit, bono tempore intelliget Reverendissima Dominatio Vestra. Quae sciat Nicolaum Fridewalt die animarum ad aeternam pacem (post indicibilem medici et meorum servitorum curam<)> sumptis omnibus sacramentis maxima devotione emigrasse sepultumque fore penes carissimum nepotem meum (qui ante annum obiit) in ecclesia Sancti Michaelis, quotidie super eorum sepulcrum offero preces ad Dominum Deum. Cui Reverendissimam dominationem vestram intimo corde semper commendo.
Ex Urbe, prima Decembris 1544.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus Olaus eadem gratia archiepiscopus Upsalensis
Postscript:
Si quid relatu dignum a patria mea audierit Reverendissima Dominatio Vestra, mittat illud ad Dominum Iohannem Baptistam Feramuscum secretarium Venetum, maxime rogo, vel ad ipsum reverendissimum cardinalem Tridentinum, cuius favorem captabo.