Letter #2756
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSBrest-Litovsk, 1544-09-09
received Elbing (Elbląg), 1544-09-20 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Cum certi hominis potestas daretur, nolui meis litteris vacuum eum dimittere. Quae sint in commissione addita, posteaquam legerit, Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet. Orator caesaris in publica legatione nihil aliud, quam gratulabatur matrimonium et serenissimam dominam reginam Elisabetam commendabat. Nudiustertius cum iuniore, heri cum seniore rege semotis omnibus arbitris est collocutus. Hodie aut cras legationem aliam exponet coram utroque rege et uno aut altero ex intimis consiliariis. Quae secretius egerit, nescio, quamvis liceat suspicari.
Qui nunc est rerum status, bonis omnibus displicet. De desiderato dico. Quae ex castris caesaris scripta sunt, etsi paulo vetustiora, communicabit dominus Elbingensis, nam describendi facultas non dabatur. Nos hinc brevi discessuros spes est. Cupio pridem praecedere, sed ut id facere liceret, adhuc obtinere non potui. Beglerbeck cum non contemnendis Turcarum copiis est in Hungariam ingressus. Perdat eum Deus. Gedanenses maiestati reginali scripserunt se novas inscriptiones non parvarum summarum super bona Pucensia reperisse. Cum regia maiestate et cum cancellaria nihil est amplius eis negotii. Comitia Lituanorum coepta sunt die Iovis proximo superiore.
Piiotrckovia conflagravit. Ad curias tamen dominorum non pervenit ignis. Comitia regni Cracoviae habita iri spero. Quando, nescio, sed puto post Natalem Christianum.
Opto Reverendissimam Dominationem Vestram diu esse incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Ex
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus