» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2750

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS
Brest-Litovsk, 1544-08-18
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-08-24

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1618, p. 595-598 (543-546)

Prints:
1HE 1 No. 170, p. 166-167 (in extenso; Latin register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino observatisssimo

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

De Domino Locka quid aliud scribam, non habeo, nisi quod est hic adhuc. Brevi tamen in Italiam cogitat proficisci, nisi quod sumptus non habet. Reverendissimus dominus promisit se quoque annui nomine daturum aliquid, in Vestra Reverendissima Dominatione quoque spes est, quod eum desertura non sit. Ego tot annis ex cantoria ne teruntium quidem accepi. Nuper, ut audio, per venerabile capitulum est constitutum, ut mihi fructus darentur; qui si dabuntur, donavi eos domino Locka, quantisper in Italia fuerit.

De Stellione nos hic adhuc certi nihil habemus, quod in Galliam sit legatus. An ipse gloriatus ibi sit de hoc, vellet reverendissimus dominus certius cognoscere. De clavibus curae reverendissimo domino futurum est, ut ne dentur, nisi cui dandas putat Reverendissima Dominatio Vestra.

De caesare scribit huc Langus, quod prima Iulii Lingones populos subegerit eorumque oppidum et arcem munitissimam vi expugnaverit, quod ad Troiam nunc sit, quae sex miliaribus distat a Lutetia. Venit huc orator eius insignis, dominus Alphonsus de Arragonia, regii sanguinis, propinquus serenissimae reginae nostrae. Cracovia scribitur nudiusoctavus egressus. Caesari Turcarum dicitur filius natu maximus rebellare. Serenissimum dominum Romanorum regem ferunt habere viginti millium exercitum. Faxit Deus, ut fructum ex eo capiat aliquem. Hic nondum coepta sunt comitia.

Quod affinem attinet Reverendissimae Dominationis Vestrae, quandoquidem de ecclesiae bonis illi cum abbate controversia est, non est visum reverendissimo domino, ut praecipitanter aliquid ageretur. Nihil hoc obfuturum putat Reverendissimae Dominationis Vestrae affinis iustitiae, si causa diligentius examinetur. Negat abbas in sententia lata esse ullam aestimationis bonorum mentionem, de qua si verbo iudices meminissent, appellaturum se fuisse. Dicit praeterea, [ex] iisdem bonis aliis etiam creditoribus esse satisfact[um]. Supplex petit, ut fiat sibi causam suam dicendi potestas neve indicta causa condemnetur. Qui tamen cum huc nuper misisset, nihil eorum, quae petiit, obtinuit. Neque enim vellet Reverendissimus Dominus alterutri parti favere, sed solam veritatem eli[ci]. Commissionem et ad Glasaw mandatum habebit huic fasciculo inclusum.

Condiciones pacis cum Dani[ae] rege confectae huc allatae non sunt. In Pucensi causa multum hic fuit difficultatis neque adhu[c] satis omnia sunt extricata. Sed commissio tandem scripta est, quae Reverendissimae Dominationi Vestrae mittitur una cum exemplo mandati. Domino praeposito novus iterum labor accedet.

Litteras C. signatas ante triennium syndicus Vilnam attulerat. Ostensum illi fuit, quod contra civitatem facerent, sed credere noluit. Nunc istis litteris futurum est, ut de commendatoriae proventibus in dubium venia[nt], de quibus numquam principes cogitarunt. Est haec poena peccati. Si quid videbitur ommissum in commissione, dignetur me Reverendissima Dominatio Vestra facere certiorem.

Cuius me gratiae commendo. Deum precor, ut illam longo tempore servet incolume[m] et felicem.

Ex Brziiescze, 15 Calendas Septembris 154[4].

Eiusdem Reverendissimae dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis