Letter #2747
Samuel MACIEJOWSKI & Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSBrest-Litovsk, 1544-08-17
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-08-24 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino et domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et amico observan(dissimo) or observan(do)⌈observan(dissimo)observan(dissimo) or observan(do)⌉
Reverendissime Domine, amice et frater carissime et observan(dissim)e or observan(de)⌈observan(dissim)eobservan(dissim)e or observan(de)⌉.
Commendata officiosa voluntate mea in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae.
Cum ad Reverendissimam Dominationem Vestram litteras dedissem, de quibus meminit, venit e vestigio quidam ab abbate ac a me mandata quaedam petiit, quae illi negavi, sed eodem tamen exemplo mandatum dedi, quo Reverendissimae Dominationi Vestrae paulo ante miseram. Videt itaque iam integrum non esse, ut diversum aliquid a me detur, quam quod abbati datura est. A quo nihil aliud agi, quod quaeritur, nisi ut lis extrahatur, quae iam duodecim annis agitata est. Spero equidem eum id minime cogitare et intra duodecim hebdomadas finem hius controversiae futurum. Quod tempus exspectare longum non videatur, si tot annorum exspectatio molesta non fuit. Permittatur et abbas causam suam dicere, ne postea se in dicta causa condemnatum esse queri possit. Nihil dubtet Vestra Reverendissima dominatio, si quid iuris habet affinis illius, quin eo sit potiturus. Sententia est in genere lata, nihil est certi decretum, quare cuiusmodi fieri possit executio non video. Necesse est, ut aestimatio coram iudicio producatur, ut potestas fiat dicendi abbati non modo contra aestimationem, sed etiam si quod asserere videtur aliis etiam creditoribus ex iisdem bonis per monasterium est satisfactum. Satis est esse sententiam per maiestatem regiam conformatam, quod certe est in rem affinis Reverendissimae Dominationis Vestrae. Deinde cum ecclesiae bona haec esse videantur, est hoc nostrorum episcoporum officium providere, ut ne quid praeter ius eis adimatur.
Mandatum ad decoctorem una f written over v⌈vff written over v⌉orma voluit scribi iussi et mitto praesentibus. Litteras per cubicularium serius esse redditas doleo. Iam enim confectum esset negotium, nisi in mora ille fuisset. Nunc mitto commissionem novam. Ex ea, quae sit sententia regiae maiestatis, cognoscet. non video, quid iam impedimento esse queat. Quominus ante commitia causa Pucensis conficiatur.
Commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae. Quam bene valere ex animo cupio.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ in Brzesczie, XVII-a Augusti anno Domini M-o D-o XLIIII.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis servitor Samuel episcopus Vilnensis(!) et vicecancellarius
Postscript:
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice observan(dissime) or observan(de)⌈observan(dissime)observan(dissime) or observan(de)⌉.
Salutem et obsequiorum commendationem.
Litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae legi regiae maiestati, cum et regina adesset. Ita enim existimabam, in qua etiamnum opinione persto, quod nihil sint Reverendissimae Dominationi Vestrae fraudis allaturae. Etsi enim fieri potest, ut nonnihil initio sint molestae, tamen olim ad demerendam gratiam uberiorem pertinebunt. Nam qua nunc est erga Constellatum gratia, non est dubium, quin ea nequaquam sit duratura, nam haec ipsa, quae illi tractanda sunt comissa, citius opinione multorum dissilire gratiam hanc facient. Ac ut futurum est, ut olim dicat: ”Recte ille praedixerat ac praemonuerat me, sed ego parum prudenter feci, quae rectis illius consiliis obtemperare nolui”. Non semel hoc ab ea ita dictum audivi. Non erant quidem illi gratae litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae, sed animadvertere tamen licuit, quod eam consilii paenituerit nonnihil, utcumque fateri pudebat, quod talem provinciam illius humeris imposuisset. Sed et litteras Vestrae Reverendissimae Dominationis utrasque illi misi neque dum e written over i⌈iee written over i⌉nim in illis, quas ad me scripserat, legeram, quod alteras tantum mitti vellet. Quo animo acceperit, ex illius responso Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet. Inde etiam fiet certior, quam sit illud verum, quod sit ille in Galliam legatus designatus. Nam hic ego certi adhuc aliquid elicere non potui.
Regia maiestas iam convaluerat, sed hesterna nocte iterum incidit in gravem morbum. Laborat enim dysenteria. Medici esse videntur terrore perculsi. Deus maiestatem eius servare dignetur.
Locka meus iam in Italiam proficiscitur. Etsi sumptus apud me censum superat ac tenuiores sunt opinione multorum facultates meae, quando tamen id postulavit a me Reverendissima Dominatio Vestra, annuum et ipse illi praestabo. Neque enim dubito, quin, quam spem ostendere visa est cum essemus Marienburgi, neque ipsa eum Reverendissima Dominatio Vestra sit ope sua destitutura.