Letter #2718
Johann LANG to Ioannes DANTISCUSWarsaw, 1544-04-21
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-04-26 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi etc., domino suo gratioso
Reverendissime in Christo Pater, gratiose domine.
Post humilem mei obsequiorumque meorum commendationem.
Quod Reverendissima Paternitas Vestra ex domino magistro curiae serenissimae reginae Elisabethae, dominae meae clementissimae, cognoscere optavit, id officii mei esse putavi per me ipsum Reverendissimae Paternitati Vestrae significare me aulam hanc semestri fere toto cum magna mea molestia et incommoditate secutum, in Lithuaniam, quo profectio nunc instituitur, non iturum esse, cum quod multis praesentia mea aegre est, tum quod diutius a coniuge et liberis carissimis, quibus sum obstrictus, abesse mihi integrum non est.
Siquidem mihi humanitatis et religionis meae rationem constare volo neque sacratissimum Romanorum regem pro divina aequitate et pietate sua profectionem talem a me exacturam arbitror, quam minus etiam necessariam esse iudico, quando divina suppeditante gratia et malitia certorum hominum retecta melius reginae Elisabethae res habere incoeperunt futurae ilico, cum ad regem et coniugem suum venerit, loco optimo.
Credo tamen Romanorum regem crebrius me in Poloniam legato visendae carissimae filiae gratia usurum esse.
Reverendissimae Paternitati Vestrae quocumque loco fuero et tempore quovis, ut potero, dicam et faciam, quae e re et dignitate eiusdem fore cognovero. Cui me unice commendo.
Datae Varsoviae, XXI Aprilis 1544.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus Ioannes Langus legum doctor, serenissimi Romanorum regis secretarius