Letter #2707
Paweł DUNIN-WOLSKI to Ioannes DANTISCUSOlita, 1544-02-29
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-03-28 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et amico perpetuo colendissimo ac honorandissimo
Reverendissime Domine, domine praesul amplissime et amice perpetuo honorandissime.
Commendata officiosissima voluntate Reverendissimam Dominationem Vestram plurima salute impartior.
Cum is dominus Conarski, serenissimi domini regis mei iunioris latero, hinc ad Prussiam iret et Reverendissimam Dominationem Vestram se quoque illlac, quo iturus esset, aditurum aiebat, quamquam nihil esset ad scribendum, quo aures simul et animum illius demulcere queam, non praetermittendum tamen putavi, quin his meis Reverendissimam Dominationem Vestram salutarem viseremque, ne, quod praesens nequeam hoc litterario officio praestare, se tanta commoditate offerente negligerem.
Imprimis autem nuntio Reverendissimae Dominationi Vestrae serenissimum dominum regem, dominum meum clementissimum, commoda frui valetudine, quod suae maiestati Altissimus faciat perpetuum, precamur. Usa est illius maiestas ante hoc tempus Quadragesimae variis ferarum venationibus, iam bisontum, quos plus minus XL venata est, iam etiam ursorum, ut suum animum recrearet et taedium hoc temporis, quod hic vitando aeris insalubritatem tantisper absumere necesse est, saltem falleret.
Ceterum novarum rerum hic plane habemus nihil, quorum Reverendissimae Dominationi Vestrae copiam facere praestitisset, cum optime norit omnia, quibus necesse esset in tam perdito et miserrimo toties afflictae reipublicae Christianae atque iam plane tot bellis et principum Christianorum dissidio perditae tempore.
Ex comitiis insuper Piotrcoviensis certi adhuc nihil habemus, verum brevi posteaque cubicularius regiae <maiesta>tis, quem hinc maiestas sua Piotrcoviam hodie ablegare decrevit, redibit, omnium rerum certiores efficiemur. Quarum inde, ni fallor, Reverendissima Dominatio Vestra prius, quam nos hic, fiet certior, quid decretum constitutumve in ipsa dieta esset. Faxit Deus, ut quicquid decerneretur, id reipublicae salutiferum foret.
Interim autem me et obsequia mea Reverendissimae Dominationi Vestrae quam diligentissime commendo. Cui Deus Omnipotens optatam valetudinem in plurimos annos tribuat ac optatissimis successibus semper adaugeat tueaturque.
Datae ex Olita, die ultima mensis Februarii anno Domini M-o D-o XLIIII-o.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor Paulus de Vola regni Poloniae cancellarius etc. manu sua subscripsit