Letter #270
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1525-10-24
received Granada, 1526-06-26 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Venerabili] et eggregio viro
[Apud] caesaream maiestatem
Venerabilis et eggregie vir sincere nobis dilecte.
Cum hic forent apud nos magnificus dominus baron de Preda-th(!) cum suo collega, sacrae caesareae maiestatis, domini et consanguinei nostri carissimi et honorandi, nuntii et oratores, et declarassent serenissimae regiae maiestati, domino et consorti nostro carissimo nobisque ex parte caesareae maiestatis omnem favorem, amorem et benignam caritatem, sicque pro voto et ex sententia perfecerint omnem legationem suam, gratissimique abirent, tunc nos eosdem de rebus nostris Barensibus, quae adhuc restant, optimam nobis spem ac diligentissimum officium suum repromittentes ex amussim docuimus et informavimus sicque instruximus, ut omnia Strenuitati Tuae dicere possent. Itaque cum ipsi referent hoc nuntium, quod habent sacrae caesareae maiestatis regio nomine, de nostris etiam rebus Barensibus memoriam facient, prius cum illis Strenuitas Tua intelligentiam habebit et, qua opus erit, oratione, primum, quoad castellum Barense, quod hactenus nescimus, an possideamus, deinde in omnibus rebus nostris iustitiam vel gratiam concernentibus, ac postremo, quando et quotiens opus erit, utatur illorum officio apud caesaream maiestatem, nam ipsi ita nobis constantissime spoponderunt adeo, quod nil in eis dubitare debeamus, quod illi pro nobis agere sufficerent. Nosque certificarunt, quod attento hoc, quod experti sunt, et dicent regio et nostro caesareae maiestati complacendi studio eius caesaream maiestatem omnia illa facturam, quae nunc ex parte nostra postulata fuerint. Agat itaque Strenuitas Tua et perficiat omnia illa, quae restant, et quibus adhuc opus esse noverit, quam diligentissime et confidentissime secundum informationes et documenta, quae habet vel habiturus est a magnifico Ludovico Alliphio collega suo. Ille enim melius omnia scit, quibus opus fuerit. Nil tamen ille agit nobis inconsultis et insciis et propter ea, quod ipse faciendum censuerit ita a nobis informatus exsistit. Nec remittat Strenuitas Tua illud solitum fidele obsequium et officium suum cum nuntiis istis hac optima et opportuna occasione oblata. Quibus etiam nonnulla nostro nomine Strenuitati Tuae commisimus referenda et illis indubiam fidem adhibeat. Et nos de illis nobis aliud persuadere non potuimus, quam omne bonum et in rebus nostris singularem affectum, cum sint illi viri optimi et prudentissimi, qui etiam eam, quam habuerunt, legationem satis honestissime cum summa dignitate ac omnium consensu exsecuti sunt ita, ut ex sententia et pro voto omnia referant. Et eadem dexteritate et integerrima sua fide res nostras apud caesaream maiestatem agere et illis assistere promiserunt. Quod nos illis omnino ita facturos non dubitamus. Et propterea Strenuitas Tua, quidquid inde sequetur et quid ipsi faciant et pro nobis, et maxime ipse dominus baron, faciat nos scire, quam primum poterit, ad unguem. Et bene valeat.
Datae