» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2696

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS
Sandomierz, 1543-12-16
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-12-24

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1618, p. 535-538 (483-486)

Prints:
1HE 1 No. 149, p. 150 (in extenso; Latin register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo

Reverendissime Domine, domine colendissime.

Consilium de mittenda instructione mutatum est. Visum enim fuit, quandoquidem res est non parvi momenti, ut in comitiis de ea mittenda consultatio haberetur atque ibi legerentur ea, quae scripta sunt, diligentius. Ita aliud heri, aliud est hodie constitutum. Ego nihilo minus mitto illam Reverendissimae Dominationi Vestrae secus aliquanto scriptam, quam fuit in exemplo illius, sed in eandem tamen sententiam. Si quid emendandum esse putat, scribere dignetur et remittat, quaeso, per suum Psittacum ad comitiorum ingressum.

De vicino contra accidit. Heri fuit res in comitia reiecta. Hodie venerunt tertiae litterae ab illo. Decretum est, ut mitteretur Lasziota reginalis maiestatis cum litteris ad serenissimos fratres. Ita quae deliberatum erat heri mittere, non mittuntur; quae deliberatum erat non mittere, mittuntur; quamquam in privatis causis maiestatis reginalis Lasziota magis mittitur.

Deum precor, Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.

Sandomiria, 17 Calendas Ianuarii 1543.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis