» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2690

[Ioannes DANTISCUS] to [Kaspar HANNAU]
s.l., [1542, end of December]


Manuscript sources:
1office copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D.101, f. 182r-v
2copy in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8249 (TK 11), f. 466

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Salutem tibi precor, mi carissime nepos, et cum hoc ineunte novo anno quamplurimos alios faustos et felices.

Quod dictaturam nondum deposuerim, quam mallem quispiam Romanorum, quorum haec fuit dignitas potissima, haberet , sine tamen mea affecta valetudine, non te perturbet, in qua me indies (Deo gratia) meliusculum sentio. Quae ad te scripsi VII Novembris, ex adiuncto habebis exemplo. Iam, ut existimo, centum quinquaginta ducatos tibi a dominis Fuggaris numeratos esse, quibus te aliquamdiu sustinere possis.

Accepi interim a te binas, unas XVII Septembris, alteras XXVIII Octobris datas, eas item, quas ad dominum doctorem Hosium dedisti. Missae mihi sunt praeterea ex aula regia quattuor illorum, ut scis, litterae, quibus brevi respondebitur neque a tua sententia responsum, ut arbitror, erit alienum. Ceterum, quomodo res aulicae in olla illa et quam tarde coquantur, cum etiam id apud vos in usu sit, non est tibi incognitum. In praesens tuis copiosis et gratis mihi litteris, ut velim, fusius respondere fessus dictando nequeo, has saltem ad te [dedi], ut scias me tuas accepisse, paulo post abunde de omnibus rescripturus.

Vale et in Dei benignitate feliciter diutissime vale.

Si quid supererit temporis antequam hunc nuntium meum ad aulam absolvero, ex schedis inditis accipies.

Datae.