Letter #2673
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSSandomierz, 1543-10-27
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-11-03 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Mors domini castellani Lublinensis maiorem animo reverendissimi domini perturbationem attulit, quam credi queat. Non potuit igitur animum componere, ut sua manu scriberet aliquid Reverendissimae Dominationi Vestrae. Mihi, ut scriberem, mandavit. De tribus clavibus quod scribit, mirum illi accidit. Habet enim litteras, quas ex illis ipsis comitiis, ubi constitutum hoc primum fuit, Reverendissima Dominatio Vestra scripserat, in quibus non esse putavit huic constitutioni parendum. Quin et ipse memini, cum praesens istic adessem, dicere mihi Reverendissimam Dominationem Vestram posse serenissimam maiestatem regiam, ubi visum illi esset, contribuendam pecuniam asservare; nihil ea re offensos iri dominorum consiliariorum animos, cum consilium hoc ab uno ex minoribus profectum fuerit. Serenissimae maiestati regiae perinde est, ubi asservetur pecunia, neque tres claves recusasset, nisi secus ante sesquiannum Reverendissimae Dominationi Vestrae visum fuisset. Sed hoc tamen promisit serenissima maiestas regia se pecuniam contributam loco non moturam. Habet ibi summas alias maiores, quas ut in regnum deportari faciat, etsi non desunt, qui subinde moneant, nihil tamen proficiunt. Quodsi prius venissent litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam erant mandata ad capitaneos data, assensa fuisset serenissima maiestas regia ei consilio de tribus clavibus. De ducentis florenis confecit reverendissimus dominus rem ex sententia Reverendissimae Dominationis Vestrae. Hoc tamen consilium dat, ut tacitum id esse velit. Est in exspectatione celeri domini thesaurarii adventus. Cum eo agetur et de ducentis florenis, et de capitaneo Braunsp[ergensi]. Ego, Deo bene iuvante, in memoriam reducam. Quem putat esse cancellariae praefectum, neque fuit, neque est. Qui exigit a litteri[s] pecuniam Franciscus notarius, is ad therm[as] in Silesiam erat profectus. Eo absente ille pecunias exigebat. Mandata mittuntur, ut exactores rationem reddant. Fasciculum a[d] Georgium Hegel missum credo, sed cum certius cognovero, scribam Reverendissimae Dominationi Vestrae.
De comitiis scripsi Reverendissimae Dominationi Vestrae antea, quod Piiotrkoviae edicta sunt ad Calendas Decem[bres]. Exspectatur in horas cubiculariorum reditus. Si quid erit mutatum, reddam Reverendissimam Dominationem Vestram certiorem.
De quo scire cupit, misere tractatu[r]. Conficit se lacrimis. Qui sibi solis nova scribi volunt, apud eos gratiam non inibit Reverendissima Dominatio Vestra, si quid de prosperis caesaris successibus scripserit. Regis iunioris reditu[s][] in exspectatione est, iam enim revertitur.
Nova mitto praesentibus inclusa, quae misit huc dominus castellanus Biecensis. Erat concordia quoque inter caesarem et ducem Iuliacensem, sed cum esset paulo longior, ita celeriter describi non potuit. Sed quod scripsit Reverendissima Dominatio Vestra de matrimonio, de eo verbum ibi nullum. Cracoviae remisisse iam pestis dicitur.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu sevet incolumem et felicem.
Sandomiria, sexto Calendas Novembris 1543.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis
Postscript:
Doctor Ioannes bene valet. Est in praedio canonicatus sui Turbia. Abest hinc tribus miliaribus.