Mors domini ⌊castellani Lublinensis⌋ maiorem animo ⌊reverendissimi domini⌋ perturbationem attulit, quam credi queat. Non potuit igitur animum componere, ut sua manu scriberet aliquid Reverendissimae Dominationi Vestrae. Mihi, ut scriberem, mandavit. De tribus clavibus quod scribit, mirum ⌊illi⌋ accidit. Habet enim litteras, quas ex illis ipsis ⌊comitiis⌋, ubi constitutum hoc primum fuit, Reverendissima Dominatio Vestra scripserat, in quibus non esse putavit huic constitutioni parendum. Quin et ipse memini, cum praesens istic adessem, dicere mihi Reverendissimam Dominationem Vestram posse
s(erenissimam) or s(acram)⌈s(erenissimam)s(erenissimam) or s(acram)⌉
⌊maiestatem regiam⌋, ubi visum illi esset, contribuendam pecuniam asservare; nihil ea re offensos iri ⌊dominorum consiliariorum⌋ animos, cum consilium hoc ab uno ex minoribus profectum fuerit.
S(erenissimae) or S(acrae)⌈S(erenissimae)S(erenissimae) or S(acrae)⌉
⌊maiestati regiae⌋ perinde est, ubi asservetur pecunia, neque tres claves recusasset, nisi secus ante sesquiannum Reverendissimae Dominationi Vestrae visum fuisset. Sed hoc tamen promisit
s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉
⌊maiestas regia⌋ se pecuniam contributam loco non moturam. Habet ibi summas alias maiores, quas ut in ⌊regnum⌋ deportari faciat, etsi non desunt, qui subinde moneant, nihil tamen proficiunt. Quodsi prius venissent litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam erant mandata ad capitaneos data, BCz 1618, p. 512 assensa fuisset s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ maiestas regia ei consilio de tribus clavibus. De ducentis florenis confecit reverendissimus dominus rem ex sententia Reverendissimae Dominationis Vestrae. Hoc tamen consilium dat, ut tacitum id esse velit. Est in exspectatione celeri ⌊domini thesaurarii⌋ adventus. Cum ⌊eo⌋ agetur et de ducentis florenis, et de ⌊capitaneo Braunspergensi hidden by binding⌈[ergensi]ergensi hidden by binding⌉⌋. Ego, Deo bene iuvante, in memoriam reducam. Quem putat esse cancellariae praefectum, neque fuit, neque est. Qui exigit a litteris hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ pecuniam Franciscus notarius, is ad thermas hidden by binding⌈[as]as hidden by binding⌉ in ⌊Silesiam⌋ erat profectus. Eo absente ille pecunias exigebat. Mandata mittuntur, ut exactores rationem reddant. Fasciculum ad hidden by binding⌈[d]d hidden by binding⌉ ⌊Georgium Hegel⌋ missum credo, sed cum certius cognovero, scribam Reverendissimae Dominationi Vestrae.
De ⌊comitiis⌋ scripsi Reverendissimae Dominationi Vestrae antea, quod ⌊Piiotrkoviae⌋ edicta sunt ad Calendas Decembres hidden by binding⌈[bres]bres hidden by binding⌉. Exspectatur in horas cubiculariorum reditus. Si quid erit mutatum, reddam Reverendissimam Dominationem Vestram certiorem.
De quo scire cupit, misere tractatur hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉. Conficit se lacrimis. Qui sibi solis nova scribi volunt, apud eos gratiam non in written over b⌈bnn written over b⌉ibit Reverendissima Dominatio Vestra, si quid de prosperis ⌊caesaris⌋ successibus scripserit. ⌊Regis iunioris⌋ reditus hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ hidden by binding⌈[] hidden by binding⌉ in exspectatione est, iam enim revertitur.
Nova mitto praesentibus inclusa, quae misit huc dominus ⌊castellanus Biecensis⌋. Erat concordia BCz 1618, p. 513 quoque inter ⌊caesarem⌋ et ⌊ducem Iuliacensem⌋, sed cum esset paulo longior, ita celeriter describi non potuit. Sed quod scripsit Reverendissima Dominatio Vestra de matrimonio, de eo verbum ibi nullum. ⌊Cracoviae⌋ remisisse iam pestis dicitur.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu sevet incolumem et felicem.