Letter #2671
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSWielowieś, 1543-10-24
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-11-03 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Varmiensi, domino amico ac fratri carissimo et honorando
Reverendissime in Christo Pater, domine amice ac frater carissime et honorande.
Salutem et omne bonum.
Quae miserunt domini consiliarii, grato animo accepi. Ego neque exigi mandavi, sed Vestrae tamen Reverendissimae Dominationi peculiariter ago gratias, quam rationibus meis tam ex animo favere video. Referre per omnem occasionem curabo. Consilium meum citatis probari ac suspicione Reverendissimam Dominationem Vestram liberatam esse gaudeo. Scripta est legatio, qua uti debent dominus episcopus Culmensis et castellanus Gedanensis. Eam ad Vestram Dominationem Reverendissimam perferri curavi, ut quo tempore hanc obeundam legationem putaret ac si quid in ea mutandum censeret, me certiorem redderet. Qua de re responsum illius exspecto, quamquam ex scheda, quam scripsit, iam videor sententiam illius cognovisse. Prius cum citatis transigi velle videtur negotium atque eo transacto demum istos mitti. Quod ipsum mihi quoque visum erat, nisi quod secus alii existimabant. Cum autem venerint citati, curae mihi futura sunt, quae scribit Reverendissima Dominatio Vestra.
Quam diu et felicissime valere opto.
Datum in Wielawiess, XXIIII-a Octobris anno Domini M-o D-o XLIII-o.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis frater et servitor Samuel episcopus Plocensis et vicecancellarius subscripsit