Reverendo in Christo Patri, ⌊domino Iohanni episcopo Warmiensi⌋, sincere nobis dilecto
⌊Sigismundus⌋ Dei gratia rex ⌊Poloniae⌋, magnus dux ⌊Lithuaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, domine sincere nobis dilecte.
Non dubitamus, quin Strenuitas Tua iuxta mandatum nostrum exactam ex contributione pecuniam ad generosum ⌊Stanislaum Kostka⌋, ⌊terrarum nostrarum Prussiae⌋ thesaurarium et capitaneum Golubensem, perferendam curaverit. Quod reliquum est,
Strenuitati
Tuae mandamus, ut quorum opera usa est in exigenda pecunia, eos ad ⌊comitia⌋, quae proxime ⌊Mariaeburgi⌋ habebuntur, venire iubeat, ut ibi rationem de perceptis reddant, quo scire possimus, numquid iuxta constitutionem in comitiis factam integra ab omnibus pecunia contribuenda sit persoluta. Factura
Strenuitas Tua pro officio suo et gratia nostra regia.
Datum in ⌊Vielawiess⌋, vicesima tertia die Octobris, anno Domini MDXLIII-o, regni vero nostri XXXVII-o.
Ad mandatum sacrae maiestatis regiae proprium