Letter #267
[Jan ZAMBOCKI] to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1525-09-12
received Toledo, [1525]-11-28 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
... Ioanni Dantisco ... regis Poloniae ... Maiestatem oratori honorando
Salutem.
Si vales, gaudeo, tametsi frequentes fasces, ne dicam arcem litterarum, qui a te huc crebro adferuntur, te valere indicant, meae vero valetudinis formam brevius tibi diurabo(!). Ego valeo ita, ut biennio ante valui. Sed quid dico, biennio, cum ab eo tempore, quo mihi tecum prima familiaritas et notitia intervenit, eundem ferme aequalemque cursum vitae teneam. Qui quidem cursus vitae, qualis sit, aliorum esto iudicium, ego de eo iudicare haud facile possum, cum post tot aetatis meae exactos annos hoc unum didici, quod nihil scio.
XXV die Augusti cf.
Res necnon ita se habent, quemadmodum novissimis cf.
Tartarus Aslam solthan, qui se victorem iactat, habuit hic apud regem legatos. Petiit civitati suae, quae eum sequitur, locum, campum videlicet apud Boristenem amnem e regione Towanyc. Qui locus (ut scis) est cis amnem, unius diei itinere a Chersoneso. Rex concessit quidem sibi stativa, sed in alio loco, dimissi itaque sunt legati, cum quibus et regius legatus profectus est, Iastrząbski videlicet, ille ille ille noster. De hoc mirum, quod victus ille in Chersonesso manet, victor vero heremi angustum a nobis petat. Sed transeant ista.
Dominus castellanus Zarnoviensis, qui ad imperatorem Turcorum legatus profectus est, iam, credo, Constantinopolim attigit, nam cubicularius regius, qui eum per Pannoniam usque ad montanae Valachiae fines secutus erat, iam rediit.
Et ab externo quidem hoste utcumque pax. Nescio, ab Evangelii sectatoribus, ut ipsi se dici volunt, ut nos, a Lutheranis si non aliquid insperati exoriatur. Est quaedam exspectatio in utramque partem. Sed illud quale sit, quamvis coniectura quodammodo assequi videor, nunc reticeo.
Gdanenses tui, qui ad reddendam fidei suae et a se Gdani gestorum rationem iampridem huc venerunt, adhuc detinentur, tametsi cotidie instent, ut dimittantur.
Dux Prussiae rem evangelicam (ut sibi videtur) acerrime stabilit, profert severa edicta. Habiturus erat conventum suorum circiter Kalendas Septembres, sed nescio quid intervenit, quod relicto conventu, opinione celerius se in Slesiam ad fratrem et ad sororium recepit, ubi et modo est.
Livonia universa a ditione pap[ae] penitus se alienavit, pulso episcopo Rigensi etc.
Curia cursum suum tenet. Nubunt et nubuntur. Duae puellae Appulae traditae sunt maritis, alteram palatinides Ravensis, alteram vorax ille Morawyecz duxit. Aniczka et Maczeyowska etiam nupserunt. Moliestia nuptura est hac hebdomade adolescentulo Wrzessienski structori mensae domini episcopi Cracoviensis. Heri Tanczinenses fratres concurrerunt hastis maioribus spectante rege. Tertius noster resipuit paululum et coepit locupletari. Conventum forte habebimus, nam in conventum, tamquam ad triarios, omnia reici solent, sed nondum designatus est. Dum ita fabulor, existimo me tibi gratificari, sed rursus vereor, ne in ista morum mutatione tibi sim fastidio, quod summopere vito. Quare finem facio.
Cum Gdanenses absloventur, scribam ad patrem tuum, prout me per litteras rogavit, et faciam eum aliquatenus de vita tua certiorem.
Vale et caesari me commenda atque, ita si voles, etiam regi Portugalliae.
His diebus venit rumor regem Galliae singulari clementia Caroli caesaris dimissum regnoque restitutum. Opus esset Cicerone, ut gratias ageret, quemadmodum pro M. Marcello egit. Non possum mihi temperare, quin sim ineptus, nec ullus garriendi modus. Inferam mihi vim. Tace, Szamboczski, vel vapulabis! Iam taceo, nam hora XIII signatur, eundum est ad castellum, audienda missa, deducendus rex ad aedem Sancti Stanislai, salutandi amici. Quare iterum vale.
Cracoviae, XII die Septembris 1525.