Letter #2660
Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUSOsiek, 1543-08-31
received Elbing (Elbląg), 1543-09-26 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et amico carissimo ac observandissimo
Reverendissime Domine, domine amice carissime ac observandissime.
Salutem et rerum omnium quam felicissimum successum.
Id de me, rogo, persuasum sibi velit Reverendissima Dominatio Vestra me illam, ut coepi quidem in minoribus adhuc fortunis constitutam, omni officiorum meorum genere constantissime usque observaturum esse. Debetur hoc profecto a me laudatissimis virtutibus et singulari Reverendissimae Dominationis Vestrae erga me benevolentiae, superest modo, ut aliquando aliquis mei usus illi esse possit. Ubique me sincerum et minime aulicum praestabo.
Quae geruntur nunc in Hungaria, ex aliorum scriptis et nuntiis puto intelligere Reverendissimam Dominationem Vestram. Nos autem hic, in hac rerum omnium gravissima perturbatione, in tam periculosa praepotentis hostis vicinia non secus quam in rebus bene paratis recteque constitutis supini stertimus, otiamur et iucundamur, nihilque minus quam futura providemus, nullius apparatus, nullius providentiae venit nobis in mentem, quasi BCz, 1599, p. 344 Thurca nunc in ultimis terrarum finibus ultra Caucasum et maria agat, adeo falsa foederis religione decepti plura nobis de Thurca pollicemur quam vel ipse nobis vafre admodum et callide promittat. Deus, precor, haec convertat in melius.
Hisce me commendo veteri benevolentiae Reverendissimae Dominationis Vestrae eandem diutissime et feliciter vivere percupiens.
Dat(um) or Dat(ae)⌈Dat(um)Dat(um) or Dat(ae)⌉ in Ossek, ultima Augusti 1543.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus Ioannes comes in Tarnow etc. manu sua subscrpsit