Quae me suis ⌊⌋ 1543-06-06⌊VI Iunii novissimi1543-06-06⌋ ⌊Viennae⌋ datis non vulgariter exhilaravit, tum quod Magnificentiam Vestram sospitem eo appulisse, tum etiam quod de multis, quae scire avebam, me reddidere certiorem. Si me ⌊Cracoviae⌋, unde 1543-06-01⌊prima eiusdem mensis1543-06-01⌋, quo Magnificentiae Vestrae datae sunt litterae, aliquanto corpore firmior exivi, offendissent, non gravate, immo libenter et cupide id, quod a me postulant, praestitissem, ⌊serenissimaeque reginae Elisabethae⌋, dominae meae clementissimae, quantum a me dari potuisset consolationis atque grati colloquii, impartivissem. Cui tamen, innitens monitioni Magnificentiae Vestrae in praesens hinc scripsi, quandoquidem, cum me nuper maledicentem a se dimitteret, humaniter se mihi clementissimam exhibuit. Missus erat a ⌊seniore illa⌋ ad eam ⌊magister curiae⌋, ut mihi nomine illius responderet. Qui cum instructus aliud dixisset admonens me de fidei observantia erga principes meos etc. quam quod illa dici iussisset, conversa ad me inquit, hocque seorsum: ne vos ista turbent, quae praeter commissionem meam audistis, facile cognoscitis unde perveniant etc. Scripsi igitur ⌊eius maiestati reginali⌋ offerens me, si quo pacto illi inservire possem, obsequentissimum. Neque temperare mihi potui, quin et ⌊serenissimam regiam maiestatem seniorem⌋ de iis per inditam litteris meis schedam commonefacerem, quae in abitu meo secreto cum eius maiestate de serenissima Elisabetha fui collocutus. Ubi tum se maiestas eius regia non secus, atque si naturalis esset pater, pientissima affectione exhibuit[1], de qua in illam, ipsius virtutis simulacrum, nemo est, qui dubitare possit. Quod vero Magnificentia Vestra scribit, quod nihil gratiae ab ⌊illa⌋, cui in assecutione status, in quo est, super omnes inservivit[2], reportaverit, ut ferat commune cum multis hoc ipsum oportet. De quo calamo non datur tuto loqui etc. Essent et de aliis, quae in litteris suis Magnificentia Vestra attigit, non pauca rescribenda, quae a me consulto omittuntur. Hoc unum suadere auderem atque utinam persuadeam, ut patienter feratur ad tempus, hoc namque Deus in sua habet manu, quod in praesenti nequeat mutari.
cf. Verg. A. 1.199 dabit deus his quoque finem ⌊Dabit iis aliquando nostri miserata Divina potentia finemcf. Verg. A. 1.199 dabit deus his quoque finem ⌋. Sed de iis hactenus. Quomodo res meae ⌊Cracoviae⌋ habebant, Magnificentia Vestra, cum me iuncto sibi collega illustri comite a Salm[3] in lecto decumbentem inviseret, agnovit[4]. Iam Deo gratia et vires et non parva ex parte vigor, qui tum totus evanuerat, rediit longeque salutem meam firmiorem nunc sentio, quam a satis longo fuerit tempore. Quod si ad felicissimas serenissimae reginae Elisabethae nuptias[5] non venissem, utcumque in valetudine affectus, vix puto hucusque me mansisse superstitem etc. Incidit mihi inter scribendum mentio litterarum, quas mihi Magnificentia Vestra ⌊Cracoviae⌋ a ⌊serenissimo domino suo⌋, immo et meo, ⌊Romanorum etc. rege⌋ reddidit. Quibus quod non responderim scripto, aegritudinem tum meam in causa fuisse Magnificentia Vestra non ignorat[6]. Quam ob id impense oro, si forsan inter tot graviorum relationes negotiorum excusationis meae coram illius serenissimam regiam maiestatem in reditu oblita fuerit, eam adhuc iis meis amicissime admonita facere non negligat, mihique in iis, quae mihi eius serenissima maiestas iniungere litteris suis dignabatur, non defuisse voluntatem, licet ad ea exsequenda facultas mea parum profuisset, renuntiet. Meque illius maiestati, cui me plurimum ob immensam gratiam, qua me et in aula ⌊caesareae maiestatis⌋ atque sua prosecuta est clementissime, debere fateor, quantum potest diligentius commendet, meque (quod Magnificentia Vestra fecit semper) qua olim benevolentia benevolentissime prosequi non desinat. Nova, quae iis diebus ex nundinis Gdanensibus[7] ad me perlata sunt, quemadmodum illa ⌊serenissimae reginae meae seniori⌋ descripsi, iis inclusa[8] accipiet Magnificentia Vestra, oroque, ubi per opportunitatem poterit, medio magnifici domini ⌊Severini Bonar⌋ castellani Biecensis, quem, ut has Magnificentiae Vestrae reddi curaret, rogavi, ea, quae apud vos aguntur, ad me rescribere non velit gravari. Quo me super id, quod prius debeo, me sibi Magnificentia Vestra efficiet devinctissimum. Eandemque ut dominus Deus quam diutissime sospitet, prosperet in omnibus, opto ex animo.