Serenissimo Potentissimoque Principi et Domino, domino ⌊Sigismundo⌋ Dei gratia regi Poloniae, magno duci Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Mazoviaeque domino et heredi, domino nostro clementissimo
Serenissime Potentissimeque Rex et Domine, domine clementissime.
Post devotissimorum servitiorum nostrorum in gratiam Serenissimae Maiestatis Vestrae humillimam commendationem.
Quod Serenissima Maiestas Vestra nuper in nuptiis serenissimi ⌊filii sui, regis⌋ et domini nostri clementissimi, de constituenda ratione reparationis et conservationis aggerum ⌊utriusque insulae⌋ subsidioque in id opus praestando ad communes dominorum ⌊consiliariorum harum terrarum⌋ preces clementer est pollicita, id ei ut ad memoriam revocaremus, spectatus ⌊senatus Gedanensis⌋, cuius praecipue interest maturius consultum his rebus esse, suis litteris nos singulos rogaverunt. Quod ne ⌊eis⌋ negaremus, non solum illius ⌊civitatis⌋, sed etiam communis ⌊harum terrarum⌋ et ipsius Maiestatis Vestrae ac totius ⌊regni⌋ necessitas nos commonuit. Rogamus igitur supplices Maiestatem Vestram, dignetur ad eas res exsequendas, quae iam olim urgere et periculum minitari videntur, regium animum apponere ac nos omnes spei de benignitate regia conceptae reddere compotes, quo et illa Vestrae Maiestatis ⌊civitas⌋ mole istarum curarum pressa consolationem aliquam a Maiestate Vestra accipiat.
Queruntur iidem ⌊cives⌋ molestari se a quodam ⌊Anglicanae nationis viro⌋, quem aiunt apud ipsos ⌊civitatis⌋ ius adversantibus privilegiis ea importunitate petere, ut etiam Maiestatem Vestram propterea concitare non vereatur. Cum autem ⌊illi⌋ iura sua ita defensa cupiant, ut ne tamen impingant in animum Vestrae Maiestatis confidantque nostra intercessione utrumque se consequi posse, nostrum hoc fraternum officium imploraverunt, quod eis privilegio scripto intentibus visi sumus honeste negare non posse dolentes praesertim ab homine exotico subditorum Maiestatis Vestrae fratrum nostrorum iura infestante hoc incendium excitari. Rogamus autem humillime eandem Maiestatem Vestram dignetur ob honorem serenissimi divae memoriae ⌊Casimiri regis⌋, patris sui, qui huius privilegii auctor esse dicitur, illius ⌊civitatis⌋ suae eiusque privilegiorum a se etiam confirmatorum clementem rationem habere, ac ita aestimare casum illum, ut si peregrinis hominibus haec fenestra aperta fuerit ac facultas data irrumpendi in privilegia civilia subditorum Maiestatis Vestrae, hoc exemplo fore, ut plurimae eiusmodi interpellationes iurium nostrorum et dissensiones non parvae nascantur, praesertim quando isto, quod nunc in controversia est, privilegio universae communitati concesso, non solum aut admittendi ad civitatem aut refutandi advenas potestas plena data, sed etiam admittendorum delectus permissus esse dicatur, quo iure se privari ⌊communitas illa⌋ non posset non aegerrime ferre. Sperandum autem est Maiestatem Vestram plus subditorum suorum rationibus, quam exoticorum ambitioni consulturam esse.
Ne vero nostris singulorum litteris legendis Maiestati Vestrae molestiam conflaremus, visum est communi scripto a nobis, qui in hac precatione convenimus, sigillato rem agere apud Serenissimam Maiestatem Vestram.
Cuius gratiae nos subditissime commendamus, precantes illi a Divina clementia diuturnam prosperamque valetudinem et felices rerum omnium successus.
Eiusdem Serenissimae Maiestatis Vestrae subditissimi servitores
⌊Ioannes episcopus Varmiensis⌋ has praeter morem ab aliis prius subscriptas postremo subscripsit
⌊Tidemannus episcopus Culmensis⌋ manu propria subscripsit
⌊Georgius a Baisen⌋ palatinus Marieburgensis etc. manu propria subscripsit
⌊Georgius a Conopat⌋ palatinus Pomeraniensis manu propria subscripsit
⌊Nicolaus a Dzyalin⌋ castellanus Culmensis manu propria subscripsit
⌊Achacius Czeme⌋ castellanus Gedanensis manu propria subscripsit