Vix tandem legi, Reverendissime Domine, summo desiderio longoque temporis tra...ctu expetitas Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras plenas in me amoris et benevolentiae, pro quibus ne ⌊Croesi⌋ quidem divitias (ut ita loquar) in praesentiarum mihi concessas velim. Quamquam enim aliqua in parte argumentum satis triste tractant, ubi scilicet manum illam tot heroibus notissimam ac regibus quoque adamatam adeo languere narrant, ut iam sine vicario nihil agere possit, altera tamen parte maximum mihi eximerunt metum et insigni perfuderunt gaudio. Iam dudum enim apud nos increbuerat rumor et nonnullis quoque persuasit longum silentium, Reverendissimam Dominationem Vestram simul et scribere et vivere desiisse. A qua suspicione liberati serio nunc exultamus, et ut eandem Reverendissimam Dominationem Vestram longa et meliori valetudine donare velit is, in cuius manu sortes nostrae sunt, precamur ex animo.
Apud generosum et nobilem dominum oratorem ⌊serenissimi regis vestri⌋ cenavi nuper in aedibus magnifici domini ⌊Cornelii Scepperi⌋, forte ⌊Bruxellam⌋ vocatus ob malam valetudinem illustris domini a Prato; ac tum mea omnia, quae parum ipsi domino Christophoro usui esse possunt, in promptitudinis animi mei signum, ut debui, obtuli, cui sane nomine Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequium aliquod praestare cuperem. Sed revertenti mihi post tres dies ⌊Lovanium⌋ interea videre numquam ipsum contigit, itaque non potui pro animi voto meam erga Reverendissimam Dominationem Vestram voluntatem declarare. Si tamen nepotes Reverendissimae Dominationis Vestrae contigerit huc ad nos pervenire, id quod summopere desidero, spero effecturum me, ne vana videri possit haec mea pollicitatio. De statu vero litterario nostrae academiae tantum Reverendissimae Dominationi Vestrae significandum statui. Doctores nos habere in quovis disciplinarum et artium genere excellentes. In iure civili dominum ⌊Ioannem Hazium⌋, dominum Amicum et dominum Gabrielem, viros omnes non minus facundos quam eruditos; in canonibus dominum Dominicum, dominum Michaelem Druysium et licentiatum Wilmarum Bernardum, quorum et vita doctrinae excellentiae respondet; theologorum vero (quos merito primo ordine recensere debueram) magnus est apud nos et numerus et splendor. Inter quos acutior videtur et senior magnificum nomen ⌊Iacobus Latomi⌋. Sed quid ego caecus de coloribus? Doctores tandem medici aliquando hic plures sunt quam aegroti, et fuerunt plures quam auditores. Sed in dies quoque nomen claritasque scholae medicae ⌊Lovanii⌋ sese ad sidera tollit; accessit enim nuper per ⌊magistratum Lovaniensem⌋ instituta nova medicinae lectio praeter consuetas, coepimus quoque anatomen celebrare, id quod hactenus plane neglectum fuit magno auditorum detrimento, nos quoque pro nostra tenuitate mathemata hac quadragesima coepimus declarare, ac in dies satis frequenti auditorio perficimus.
Quod ad impensas annuas attinet, non est respondere facile. Sunt enim variae apud nos classes, varii ordines. Quisque pro sua et dignitate et pretio diverso accipitur. Sunt qui in paedagogiis victitant 36 aureis Carolis, hoc est 18 ducatis; sunt in eisdem paedagogiis alterius classis convictores, qui 24, sunt qui 25 ducatos annue pendunt. Simili quoque ratione apud doctores aut alios viros doctos vivitur. Maxima vero ex parte et passim hac tempestate 25 ducatis victus emitur. Novi quoque alios, qui in doctorum aedibus 30 ducatos pro victu numerant. Victus vero nomine cibum, potum, cubicula et lectum tantum numeramus; ligna, candelas, vestitus aliaque huiusmodi propriis quisque sumptibus sibi comparare debet. Sed tanta est apud nos bellorum tumultuatio, ut non videam, qua via nepotes Reverendissimae Dominationis Vestrae ad nos perrumpere possint. Anno elapso ⌊Geldrenses⌋ et Clivenses ⌊regis Galli⌋ instinctu et nomine totam ⌊Brabantiam⌋ fere devastarunt, ac ⌊Lovanium⌋ omni praesidio destitutum fere per insidias occuparunt. Quo tempore et ego pro moenibus quatriduum adstiti iam factus miles non admodum voluntarius, vidique hostes bombardarum nostrarum globis disiectos et strenue repulsos. Unde tunc cecini: „Vicimus auxilio ⌊Christi⌋ post vincula Cephae!” Sed haec iam apud Reverendissimam Dominationem Vestram notissima esse arbitror, potuissem alioqui ingens volumen harum rerum narratione implere, neque adhuc finis aliquis apparet, sed tantum progymnasmata quaedam videntur, prout nunc omnia furorem Martium referunt, omnia sursum deorsumque volutantur. Sed dabit Deus his quoque finem spero!
Opus ille mathematicum summi viri domini ⌊Nicolai Copernicii⌋ summo desiderio exspecto, quod impressum iri dominus Eustachius mihi narravit, sed et sub prelo esse iam nunc referunt nonnullorum monimenta virorum ex ⌊Germania⌋ prodeuntia. Et commodum sane nunc hoc opus exoritur, ut occasum tanti viri perpetua luce illustret, quamquam optem viro illi nestoreis annis digno vitam opere suo durabiliorem. Quam ut Reverendissimae Dominationi Vestrae et illi concedat Deus Optimus Maximus, cotidianis precibus oro. ⌊Uxor⌋ mihi carissima, Barbara nomine, neque re Latina vel Graeca, sed humanissima, ut amplexibus meis gaudet, ita amplexum amicitiae Reverendissimae Dominationis Vestrae summopere desiderat; veteres quoque Reverendissimae Dominationis Vestrae clientuli quam commendatissimi Reverendissimae Dominationi Vestrae esse cupiunt.