Letter #2638
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1543-03-19
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-03-28 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis commendationem.
Tanta nunc est hic negotiorum moles, ut quid prius agendum sit, scire nequeamus. Reverendissimus dominus tria habet occupationum genera, quibus gravissime distinetur. Nam cum et senator sit, et procancellarius, totam comitiorum molem humeris prope suis sustinet. Cum episcopus sit, praedicare passionem proxime die sancto Veneris constituit, in qua meditanda noctes totas, dies vero in reipublicae curis consumit. Accessit et tertium negotium, quod designatus est a s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ maiestate regia, ut serenissimae sponsae obviam proficiscatur, itaque et de apparatu vehementer est sollicitus, cum post viginti dies ei proficiscendum sit, quo, nondum scimus. Ut ego satis mirari non possum, quomodo unum caput tot tam diversis curis sufficere valeat. Quare, quae ostendi illi iussit Reverendissima Dominatio Vestra et a domino Culmensi scripta, et a se rescripta, ea legendi otium non habuit. Statuit itaque illa apud me retinere, ut post diem sanctum Veneris, cum una saltem cura fuerit liberatus, ei ostendam. Tum enim animo futurum spero minus occupato, ut iis BCz 1618, p. 488 legendis vacare queam. Non est, quod Reverendissima Dominatio Vestra metuat. Neque vidit, neque videbit eas quisquam apud me praeter reverendissimum dominum. Nuntium hunc, ita ut postulavit Reverendissima Dominatio Vestra, libenter cum primis absolvissem, sed incidit in hebdomadam meam, qua hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ ego cum primitias celebrassem, totam eam Deo dicaveram. Deinde vero cum reverendissimo domino tam est nunc agere difficile, [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ ut hactenus ab eo responsum elicere non potuerim, atque haud scio, an absque illius litteris discedere necesse habeat.
De domino Ioanne a Werden non satis intellexi, quae scripsit Reverendissima Dominatio Vestra. Si eum indignationem consecutum putat s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉ maiestatis regiae, nihil ea de re accepi.
Syndico omnis hic mora longa fuit, Vittenbergam se discessurum dixit, sed Gedanum profectum ferunt.
Magister Iacobus nihil adhuc effecit. Futurum ut, sicut posterioribus scripsit Reverendissima Dominatio Vestra, examinetur a s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ maiestate regia.
Egi cum reverendissimo domino de hospitio Reverendissimae Domination(i) or Domination(is)⌈Domination(i)Domination(i) or Domination(is)⌉ Vestrae curando. Negavit aliud dari posse praeter vetus illud apud dominum Ioannem Aichler. Canonicorum domus occupatae sunt. Libenter ego exciperem in domuncula mea, sed scit Mauritius et alii, quiqui hic fuerunt, famuli Reverendissimae Dominationis Vestrae, BCz 1618, p. 488 quam sit angusta. Non habeo nisi exiguum hypocaustum et cubiculum.
De palatinatu Culmensi districtuque Rhedensi redimendo nihil egi cum reverendissimo domino, nam frustra agerem, cum ita habeat animum curis aliis occupatum, ut audiens nonnumquam non audiat. Necesse est magis opportunum tempus exspectare aut in adventum huc Reverendissimae Dominationis Vestrae rem reicere. Tum ipsa et cum regia maiestate, et cum reverendissimo domino de his rebus tractare poterit.
Zachariae conficiendas litteras curabo, praetereat modo dies sanctus Veneris, nam nunc rerum omnium perdifficilis est expeditio.
Labores a Reverendissima Dominatione Vestra mihi impositi nulli sunt neque me quicquam gravat. Quam de fide mea opinionem habet, eam non fallam. Litteras ad nepotem Reverendissimae Dominationis Vestrae misissem in urbem, et erat unus atque alter nuntius, sed quia non satis certi, nolui periculo committere.
Exspecto dominum Cromerum, qui a festis proficisci dicitur.
Exemplum litterarum ad cardinales scriptarum mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Deum precor, ut illam diu servet incolumem meque illius gratiae commendo.
Cracovia, quartodecimo Calendas Aprilis 1543.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis