Letter #2632
Nicolas PERRENOT de Granvelle to Ioannes DANTISCUSNuremberg, 1543-02-13
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-03-15 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi, domino et amico observandissimo
Ubi fuerit
Reverendissime Domine et amice observandissime.
Salutem plurimam.
Immemor viderer iucundissimae nostrae illius consuetudinis atque veteris amicitiae, nisi subito, ut in Germaniam pervenissem, litteris meis Dominationem Vestram Reverendissimam alloquerer. Itaque, cum nactus essem, cui darem, hoc genus officii mihi non praetermittendum existimavi, praesertim cum Dominatio Vestra Reverendissima sedulitate sua id suo iure a me exigere posset. Binas enim superiori ann[o] in Hispania accepi ab ea litteras plenas omnis illius suae et genuinae humanitatis eloquentiae, addam etiam liberalitatis. Nam et ea genera cornuum, quae per litteras petiveram, transmisit, et sua sponte etiam excogitavit, quid novitate et raritate iucundum mihi esse possit.
Quare utroque nomine hanc epistulam illi scribo, ut et gratias agat de superiori humanitate, et memoriam renovet omnis illius nostrae praeteritae suavitati[s]. Nihil enim, persuadeat sibi, mihi esse dulcius sui recordatione. Quod si otium et facultatem scribendi nacta crebro scripserit, quid agat, quo i[n] statu res eius sint, quam creberrime significaverit, maxima me voluptate oblectabit. Ceterum, si quid erit, in quo mea opera uti velit, omni tempore inveniet illam suae amplitudini et dignitati deditissimam.
Deus eandem diu servet incolumem et ad vota.
Norimbergae, 1543, 13 Februarii.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus Perrenotus