» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2630

Ermland (Warmia) Chapter to Ioannes DANTISCUS
Frauenburg (Frombork), 1543-02-12
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-02-17

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 1599, p. 295-296

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia ecclesiae Warmiensis episcopo, domino et pastori nostro gratioso

Reverendissime in Christo Pater, eximie domine antistes, domine gratiose.

Obsequia nostra paratissima sunt in vota Reverendissimae Paternitatis Vestrae ex sententia destinata.

Gratiose Domine.

Quod Baltasser Lessow contra iura et morem ab antiquo receptum atque molendinatorum, quo vellent commigrandi, libertatem Marcum Jeger, Vestrae Reverendissimae Paternitatis subditum, praesentium exhibitorem, impediat et detineat, nobis non est gratum. Verum, cum dictus Baltasser domunculam et hortum, quam in Melsack tenuerat, vendiderit et praeterea, quod scimus, sub nobis nihil habeat atque sub dominio principis in capitaneatu Eilow moretur et possessionatus sit, considerat Reverendissima Paternitas Vestra, quod nihil iuris aut iurisdictionis nobis competatur in eundem, alias libenter, prout tenemur, facturi eramus, super quo a Reverendissima Paternitate Vestra requisiti fueramus.

Cupimus Vestram Reverendissimam Paternitatem ad longos annos incolumem quam felicissime superesse.

Warmiae, XII Februarii anno 1543.

Eiusdem Reverendissimae Paternitati Vestrae obsequentissimi praelati, canonici et capitulum ecclesiae Warmiensis.