» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2603

Jan TARNOWSKI do Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1542-11-24
            odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-12-16

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 1599, s. 263-266

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny

 

Reverendissimo Domino Ioanni Dantisco, Dei gratia episcopo Varmiensi etc., amico carissimo et honorando

Reverendissime Domine, amice carissime et honorande.

Salutem plurimam amicissimamque mei commendationem.

Reddidit mihi a Reverendissima Dominatione Vestra litteras eius servitor, quibus me humaniter salutavit deque adversa valetudine sua reddidit certiorem. Quorum alterum, ut debet, gratissimum mihi est, alterum vero sane dolendum. Cuperem enim, ut et honori suo et sacrae maiestatis regiae reique istius publicae utilitati diu, bene feliciterque vivat ac valeat Reverendissima Dominatio Vestra. Quae cum sit ea dignitate et prudentia, qua est, non potest rei publicae isti non utiliter vivere.

Res novas quod mihi perscripserit Reverendissima Dominatio Vestra, habeo item ei gratiam. Quod vero in eo statu sint res Christianae, id non aliunde proficisci palam est quam divinitus. Nam quod eo processerimus libidinis, ut parum honesta bonis rebus anteponamus, sequamur privatam utilitatem salute publica neglecta, praetextu verae in Deum religionis impie et falso colamus Deum, denique omnia faciamus, quibus non potest non irasci Deus, idcirco hac poena nos voluit punitos, ut hoc nomine admoneremur officii nostri. Utinam vero nos colligamus et Dominus Deus haec in melius vertat.

Quod autem mihi commendat nuper vita perfuncti Georgii servitoris mei necessarium, etsi ille moriturus, quod habuit supellectilis suae, quibus voluit, testamento legavit, tamen, quod ego sciam parentes suos satis esse pauperes, constitui distributis iis rebus, quo voluit, perfectisque operibus pietatis eos impartiri hac parte rerum suarum, quae [est] reliqua. Ac ut qui sint sui parentes, percontetur dominus [Kost]ka, terrarum Prussiae thesaurarius, eum rogavi. Itaq[ue], cum de parentibus suis me reddiderit certiorem, in dis[tri]buendis his rebus habebo et Reverendissimae Dominationis Vestrae commendatio[nis] et pietatis rationem magnam.

Postremo commendo [me] Reverendissimae Dominationi Vestrae plurimum cupioque eam diu ac feliciter valere.

Datae Cracoviae, 24 Novembris anno [Domini] 1542.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae inservitor et amicus Ioannes, comes in Tharno[w] castellanus Cracoviensis etc. manu sua subscripsit