Letter #2590
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1542-09-22
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-09-30 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae totiusque Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Pergratum nobis est, quod nos Paternitas Vestra litteris suis inviserit et de principum Christianorum discidiis tumultibusque certiores reddiderit. Faxit Dominus Deus, ut aliquando iucundiora audiamus. Cupimus a Paternitate Vestra, ut de his atque aliis rebus, potissimum vero de serenissimo rege Angliae, quid rerum agat, et quo in statu regnum eius sit, scribat nobis saepius, rem nobis factura gratam.
Georgium Schefkam talem se in officio sibi commisso gerere, qualem desiderabamus, perlibenter audimus. Et stantibus ita rebus dabimus operam, quantum in nobis est, ut ad futurum annum eius officium prorogetur, dummodo Paternitas Vestra ante tempus iudicium suum hac in re sacrae regiae maiestati et nobis per litteras declaraverit. Speramus maiestatem suam desiderii nostri et rerum illius civitatis habituram rationem.
Bene valeat Paternitas Vestra.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die 22 Septembris M-o D-o XLII-o.
Ad mandatum s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉ maiestatis reginalis proprium
.