Letter #2562
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1542-04-25
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-05-02 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Cum sit mihi deliberatum brevi Reverendissimam Dominationem Vestram visere, coram quam absens cum ea pluribus agere malim, de tempore, quo Cracoviam cogitamus, deque nuptiis cognovit Reverendissima Dominatio Vestra ex scheda, quam litteris illius includi iussit reverendissimus dominus.
Indutias septennales cum Moschis esse factas fortasse non ignorat. Quae nudius quartus misit huc nova dominus castellanus Biecensis, ea Reverendissimae Dominationi Vestrae descripta mitto. Deus Christianorum conatus fortunet.
Ex urbe nihil huc allatum est, nisi quod custos Narapinscki omnes fere Cracovienses canonicos, qui resident, censuris ecclesiasticis innodavit, etiam dominum doctorem Borgk, qui nunc decanus est Cracoviensis. Dicitur dominus archiepiscopus eos ad diem Palmarum absolvisse. Sed quoniam, qui haec narravit, servus est custodis, mihi verisimile non fit. Fortasse sparsit hoc ad conflandam illi invidiam, quasi censuras pontificias contemneret. Hoc tamen certum est, quod ipsum quoque custodem dominus archiepiscopus excommunicavit. Mirae nunc sunt tragoediae. Dominus Sapia adhuc est in arce superiore. Dignitates et officia, quae et in regno, et hic vacant, nondum sunt distributa.
Cetera coram brevi, Deo iuvante, quem precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.
Vilna, septimo Calendas Maii 1542.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus, Stanislaus Hosius