Letter #2515
Eustathius KNOBELSDORF to Ioannes DANTISCUSParis, 1541-11-23
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-01-30 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri ac domino, domino Ioanni episcopo Warmiensi, domino ac patrono suo perpetua fide colendo
Constitueram operiri litteras Celsitudinis Tuae neque quid ad Celsitudinem Tuam dare, priusquam eas recepissem, quod in illis et uberiorem rescribendi materiam me nacturum sperarem et iudicium tuum de itinere instituto Parrhisios auditurus eram. Sed cum mora illa nimis longa desiderio meo videretur, praevenire litteras tuas decreui. Cupidissime hactenus Celsitudinis Tuae responsum exspectavi, nec mirum, ex quo tota studiorum meorum spes pendeat. Semel atque iterum e Louanio Anthuerpiam misi percontatum, num quid pervenisset, cum autem viderem nimis rem protrahi, imminere saeuitiam hiemis, sodales, cum quibus decreveram abire, maturare profectionem, nisi relinqui mallem, coactus sum de itinere cogitare. Mutuo igitur accepta pecuniola a mercatore Anthverpiensi in usus itineris commoda, anchoram solvi feliciterque Parrhisios Calendis Novembribus allapsus sum. Bonarum hic lectionum frequentissima copia est tamque varia, ut videar mihi lautissime instructae mensae et cenae assidere dubiae, in qua deliberacione opus est quid potissimum decerpatur. Atque vtinam primo statim anno posthabito Lovanio me huc contulissem, fortassis rectius consultum meis esset studiis, nihilominus resarcire neglecta possem, si unus tantummodo annus studiis meis prorogaretur. Id, quod Celsitudinis Tuae in manu est neque dubito paternitatem tuam habituram rationem mei conatus. Si eo loco sitae res meae essent, ut progredi sine alienis impensis possem, impudenter facerem, si amicis molestus esse numquam desinerem, quoniam autem talis sit conditio nostra, ut nisi implorata ope aliena exorsam telam feliciter pertexere non possum, connivendum credo importunitati meae. Cuperem sane vnius anni curriculum bonis litteris tribuere, si Celsitudini Tuae aliqua ratione commodum esset, UUB, H. 154, f. 51v sin minus, fortunae cedendum erit. Tanta hic est iniquitas sumptuum, ut eos vix ad mensem vnum sustinere potero, quos hidden by binding⌈[os]os hidden by binding⌉ tamen (si modo Celsitudo Tua suppetias tulerit) ita corrigam, ut sentias mihi maiorem curam fuisse animi, quam corporis. Operam, quam primae citationi Alexandri a Suchten impendimus, omnem lusimus. Quae nam causa fuerit, nescio, nisi quod hidden by binding⌈[od]od hidden by binding⌉ nepos on the margin⌈neposnepos on the margin⌉ Celsitudinis Tuae praetendat manum notarii non satis notam in urbe fuisse cum tamen praecipui nominis notario eam exequendam tradiderim, verum bonus ille vir cupidus lucri, suae tamen cuti metuens hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ non audebat subscribere famulique sui in ea re abusus est opera. Scis enim bullam illam (quam vocant) auream concessam Carolo a Clemente, pontifice maximo, multis oneribus regiones caesareas eximere, inter cetera nephas est ullum ex Brabantia Romam citare, ad quod praestandum omnes tabellarii iuramento astringuntur. Qui secus facit, incurrit in poenam capitis ... illegible⌈...... illegible⌉, proscriptionis et priuationis omnium bonorum. Ob quod, cum denuo mihi esset vocandus Alexander ille in urbem egerrime, ut praestare potui per notum tabellarium, omnes recusabant, et me, ne quid tale tentarem, monebant aequum esse in experiendo periculum. Laborabam plurimum, priusquam choragum huic fabulae commodum invenirem. Repertus tandem est Romanae praxticae homo doctissimus, qui Alexandro denuo dixit diem omnibus cautionibus et solemnitatibus adhibitis, quas in instrumentum publicum congestas nepoti tuo misi. Insumpsi in negotium Alexandri (nam id te scire plurimum referre Caspar scribit) tres ungaricos aureos, praeter sumptus, quos in itineribus feci, dum litteras ad trapezitas fero. Affirmat nepos tuus perditissimos illos homines, quibus cum Celsitudine Tua res erat, dignissimis tractari modis UUB, H. 154, f. 52r ac vinculis coercitos, etiam de vita periclitari, quo sane nihil gratius audivi. Sic sit/fit omnibus, quibus studium est bonorum famam nomenque denigrare.
De reliquis quoniam pleraque talia sunt, quae litteris mandari non volunt scribere supersedebo. Talia nunc sunt tempora, ut etiam dictorum per incuriam elapsorum gravissimae poenae sint. Rumor hic maximus est belli futuri inter caesarem et regem Francorum. Deus Optimus Maximus, qui fluctibus imperat fluctuantes animos potentum componat eosque aliquando in communem Christiani nominis hostem dirigat.
Feliciter valeat Celsitudo Tua.
Parrisiis in platea Mobertina seu Carmelitarum, e regione collegii de la Marcha, iuxta folles aureos, Anno 1541, 23 Novembris.
Celsitudinis Tuae totus Eustathius a Knobelsdorf