Letter #2492
Ermland (Warmia) Chapter to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1541-09-03
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-09-08 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia ecclesiae Warmiensis episcopo, domino et pastori nostro gratioso
Reverendissime in Christo Pater et Domine Antistes, domine gratiose.
Nostra obsequia indefessa sint in vota Reverendissimae Paternitatis Vestrae ex sententia destinata.
Intelleximus ex litteris Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quae et quantae expensae factae sint tum in negotio, tum contra adversarium communem etc. et scripsimus desuper venerabili domino Achacio a Trencka, confratri nostro carissimo atque in Allenstein administratori, ut cum primis argentum iuxta R written over V⌈VRR written over V⌉everendissimae Paternitatis Vestrae descriptionem numeret et Vestrae Reverendissimae Paternitati cumprimis offerre laboret, ac etiam praeterea, si quid in rem nostram esse poterit, cum eadem Reverendissima Paternitas Vestra obsequiose nostro nomine conferat.
Quam aeterno Deo et nos eiusdem gratiae commendamus.
Warmiae, 3 Septembris anno 1541 raptim.
Eiusdem Reverendissimae Paternitati Vestrae officiosissimi praelati, canonici et capitulum ecclesiae Warmiensis